Paragrafo 31 - Studentville

Paragrafo 31

Multa me dehortantur a vobis Quirites ni studium rei publicae omnia

superet: opes factionis vestra patientia ius nullum ac maxime quod innocentiae plus periculi quam honoris est. Nam illa quidem

piget dicere his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum quam foede quamque inulti perierint vestri

defensores ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam

nunc timetis eos quibus decet terrori esse. Sed quamquam haec talia sunt tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit.

Certe ego libertatem quae mihi a parente meo tradita est experiar. Verum id frustra an ob rem faciam in vestra manu situm est

Quirites. Neque ego vos hortor quod saepe maiores vestri fecere uti contra iniurias armati eatis. Nihil vi nihil secession opus

est; necesse est suomet ipsi more praecipites eant. Occiso Ti. Graccho quem regnum parare aiebant in plebem Romanam quaestiones

habitae sunt; post C. Gracchi et C. Fului caedem item vestri ordinis multi mortales in carcere necati sunt: utriusque cladis

non lex verum libido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quicquid sine sanguine civium

ulcisci nequitur iure factum sit. Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari reges et populos liberos paucis

nobilibus uectigal pendere penes eosdem et summam gloriam et maximas divitias esse. Tamen haec talia facinora impune suscepisse

parum habuere itaque postremo leges maiestas vestra divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos qui ea fecere pudet

aut paenitet sed incedunt per ora vestra magnifici sacerdotia et consulatus pars triumphos suos ostentantes; proinde quasi ea

honori non praedae habeant. Servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt; vos Quirites in imperio nati aequo animo

servitutem toleratis? At qui sunt ii qui rem publicam occupauere? Homines sceleratissimi cruentis manibus immani auaritia

nocentissimi et idem superbissimi quibus fides decus pietas postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt. Pars eorum

occidisse tribunos plebis alii quaestiones iniustas plerique caedem in vos fecisse pro munimento habent. Ita quam quisque

pessime fecit tam maxime tutus est. metum ab scelere suo ad ignaviam vestram transtulere quos omnis eadem cupere eadem odisse

eadem metuere in unum coegit. Sed haec inter bonos amicitia inter malos factio est. Quod si tam vos libertatis curam haberetis

quam illi ad dominationem accensi sunt profecto neque res publica sicuti nunc vastaretur et beneficia vestra penes optimos non

audacissimos forent. maiores vestri parandi iuris et maiestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Auentinum

occupauere; vos pro libertate quam ab illis accepistis nonne summa ope nitemini? Atque eo vehementius quo maius dedecus est

parta amittere quam omnino non parauisse. Dicet aliquis “quid igitur censes?” Vindicandum in eos qui hosti prodidere rem

publicam non manu neque vi quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est verum quaestionibus et indicio ipsius

Iugurthae. Qui si dediticius est profecto iussis vestris oboediens erit; sin ea contemnit scilicet existimabitis qualis illa

pax aut deditio sit ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas ad paucos potentis maximae divitiae ad rem publicam damna atque

dedecora pervenerint; nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent cum

regna prouinciae leges iura iudicia bella atque paces postremo divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem hoc est

populus Romanus invicti ab hostibus imperatores omnium gentium satis habebatis animam retinere. Nam servitutem quidem quis

vestrum recusare audebat? Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existimo impune iniuriam accepisse tamen vos hominibus

sceleratissimis ignoscere quoniam ciues sunt aequo animo paterer ni misericordia in perniciem casura esset. Nam et illis

quantum importunitatis habent parum est impune male fecisse nisi deinde faciendi licentia eripitur et vobis aeterna sollicitudo

remanebit cum intellegetis aut seruiendum esse aut per manus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut concordiae quae spes

est? Dominari illi volunt vos liberi esse; facere illi iniurias vos prohibere; postremo sociis nostris ueluti hostibus hostibus

pro sociis utuntur. Potestne in tam diuersis mentibus pax aut amicitia esse? quare moneo hortorque vos ne tantum scelus

impunitum omittatis. Non peculatus aerari factus est neque per vim sociis ereptae pecuniae quae quamquam gravia sunt tamen

consuetudine iam pro nihilo habentur; hosti acerrimo prodita senatus auctoritas proditum imperium vestrum est; domi militiaeque

res publica venalis fuit. Quae nisi quaesita erunt nisi vindicatum in noxios quid erit relicuum nisi ut illis qui ea fecere

oboedientes vivamus? Nam impune quae libet facere id est regem esse. Neque ego vos Quirites hortor ut malitis civis vestros

perperam quam recte fecisse sed ne ignoscendo malis bonos perditum eatis. Ad hoc in re publica multo praestat benefici quam

malefici immemorem esse: bonus tantummodo segnior fit ubi neglegas at malus improbior. Ad hoc si iniuriae non sint haut saepe

auxili egeas.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti