Id oppidum ab Sidoniis conditum est quos accepimus profugos ob discordias civilis
nauibus in eos locos venisse ceterum situm inter duas Syrtis quibus nomen ex re inditum. Nam duo sunt sinus prope in extrema
Africa impares magnitudine pari natura; quorum proxima terrae praealta sunt cetera uti fors tulit alta alia alia in tempestate
uadosa. Nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit. limum harenamque et saxa ingentia fluctus trahunt: ita facies
locorum cum ventis simul mutatur. Syrtes ab tractu nominatae. Eius civitatis lingua modo conuersa conubio Numidarum legum
cultusque pleraque Sidonica; quae eo facilius retinebant quod procul ab imperio regis aetatem agebant. Inter illos et
frequentem Numidiam multi vastique loci erant.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio