Sive enim illud animo irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret cum sanguine inimici explesset odium suum; sive etiam illius morte patriam liberare voluisset non dubitaturum fortem virum quin cum suo periculo salutem populo Romano attulisset cederet aequo animo [legibus] secum auferret gloriam sempiternam nobis haec fruenda relinqueret quae ipse servasset. Multi etiam Catilinam atque illa portenta loquebantur: ‘Erumpet occupabit aliquem locum bellum patriae faciet.’ Miseros interdum civis optime de re publica meritos in quibus homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur sed etiam nefarias suspicantur!
- Latino
- Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone