Sed ubi ex praecepto tempus visum paratis compositisque omnibus ad locum pergit. Ceterum illi qui
escensuri erant praedocti ab duce arma ornatumque mutauerant: capite atque pedibus nudis uti prospectus nisusque per saxa
facilius foret; super terga gladii et scuta verum ea Numidica ex coriis ponderis gratia simul et offensa quo leuius streperent.
Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae uetustate radices eminebant laqueis vinciebat quibus alleuati milites facilius
escenderent interdum timidos insolentia itineris leuare manu; ubi paulo asperior ascensus erat singulos prae se inermos mittere
deinde ipse cum illorum armis sequi; quae dubia nisui videbantur potissimus temptare ac saepius eadem ascendens descendensque
dein statim digrediens ceteris audaciam addere. Igitur diu multumque fatigati tandem in castellum perveniunt desertum ab ea
parte quod omnes sicut aliis diebus aduersum hostis aderant. Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit quamquam toto die
intentos proelio Numidas habuerat tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus testudine acta succedere et simul
hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere. At Numidae saepe antea vineis Romanorum subuersis item incensis
non castelli moenibus sese tutabantur sed pro muro dies noctisque agitare male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare
militibus nostris Iugurthae servitium minari secundis rebus feroces esse. Interim omnibus Romanis hostibusque proelio intentis
magna utrimque vi pro gloria atque imperio his illis pro salute certantibus repente a tergo signa canere; ac primo mulieres et
pueri qui visum processerant fugere deinde uti quisque muro proximus erat postremo cuncti armati inermesque. Quod ubi accidit
eo acrius Romani instare fundere ac plerosque tantummodo sauciare dein super occisorum corpora uadere auidi gloriae certantes
murum petere neque quemquam omnium praeda morari. Sic forte correcta Mari temeritas gloriam ex culpa invenit.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio