Paragrafo 95 - Studentville

Paragrafo 95

Nec vero haec iudices ut ego nunc flens sed hoc eodem loquitur voltu quo videtis. Negat enim negat ingratis civibus fecisse se quae fecerit; timidis et omnia circumspicientibus pericula non negat. Plebem et infimam multitudinem quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat eam quo tutior esset vestra vita se fecisse commemorat ut non modo virtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret; nec timet ne cum plebem muneribus placarit vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus. Senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam vestras vero et vestrorum ordinum occursationes studia sermones quemcumque cursum fortuna dederit se secum ablaturum esse dicit.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti