Paragrafo 46 - Studentville

Paragrafo 46

Primum quaero qui id scire potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere non potestis. Ut enim neminem alium nisi T. Patinam familiarissimum suum rogasset scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. Sed erant permulti alii ex quibus id facillime scire posset [: omnes scilicet Lanuvini]. Milo de Clodi reditu unde quaesivit? Quaesierit sane–videte quid vobis largiar: servum etiam ut Q. Arrius meus amicus dixit corruperit. Legite testimonia testium vestrorum. Dixit C. Causinius Schola Interamnas familiarissimus et idem comes Clodi–cuius iam pridem testimonio Clodius eadem hora Interamnae fuerat et Romae–P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse; sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum itaque repente Romam constituisse proficisci. Dixit hoc comes item P. Clodi C. Clodius.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti