Latino

Ultime risorse

Un imperatore da dimenticare: Caligola

Successit ei C. Caesar, cognomento Caligula, Drusi, privigni Augusti, et Tiberii nepos, sceleratissimus ac funestissimus et qui etiam Tiberii dedecora purgaverit.1Bellum contra Germanos suscepit et postquam in Sueviam intraverat, nihil strenue fecit. Stupra sororibus intulit,3ex una etiam filiam cognovit. Quia adversum cunctos ingenti avaritia, libidine, crudelitate saeviit, interfectus in Palatio est anno aetatis vicesimo nono, […]

Il figlio adottivo di Augusto, Tiberio

Postquam Augustus decesserat, Divus appellatus est. Rem publicam beatissimam Tiberio successori reliquit, qui privignus ei, mox gener, postremo adoptione filius fuerat. Tiberius ingenti socordià imperium gessit, gravi crudelitate, scelestà avaritià, turpi libidine. Nam nusquam pugnavit, bella per legatos gessit suos. Quosdam1reges ad se per blanditias evocavit numquamque remisit, in quibus Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum […]

Guerre e vittorie di Augusto

Nullo tempore ante eum magis Romana res floruit. Nam in civilibus bellis invictus fuit et Romano adiecit imperio Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam quae saepe ante victa erat, sed penitus tunc subacta est, Pannoniam, Aquitaniam, Illyricum, Raetiam, Vindelicos et Salassos in Alpibus, omnes Ponti maritimas civitates, in eis nobilissimas Bosphorum et Panticapaeum. Vicit autem multis proeliis Dacos. […]

Augusto inaugura il principato

Ita bella toto orbe confecit Octavianus Augustus et Romam revertit, duodecimo anno, postquam consul fuerat. Ex eo rem publicam per quadraginta et quattuor annos solus obtinuit. Ante enim duodecim annis cum Antonio et Lepido tenuerat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem quinquaginta et sex anni fuerunt. Decessit autem septuagesimo sexto anno morte communi […]

Ottaviano vince ad Azio

Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, postquam repudiaverat sororem Caesaris Augusti Octaviani, Cleopatram, reginam Aegypti, duxit uxorem. Contra Persas etiam pugnavit. Primis eos proeliis vicit, tamen fame et pestilentià laboravit et, dum instant2Parthi eius exercitui, Antonius recessit. Antonius ingens bellum civile commovit, quia eum cogebat uxor Cleopatra, regina Aegypti, quae cupiditate muliebri optabat etiam in […]

I cesaricidi sono puniti

Interea Brutus et Cassius, interfectores Caesaris, ingens bellum moverunt. Erant enim per Macedoniam et Orientem multi exercitus, quos occupaverant. Contenderunt igitur in eos Caesar Octavianus Augustus et M. Antonius; remanserat enim ut defenderet Italiam Lepidus. Apud Philippos, Macedoniae urbem, contra eos pugnaverunt. Primo proelio victi sunt Antonius et Caesar, decessit tamen dux nobilitatis Cassius, secundo […]

Il secondo triumvirato

Postquam fugatus est, Antonius, qui exercitum amiserat, confugit ad Lepidum, qui Caesaris magister equitum fuerat et tum militum copias grandes habebat, a quo susceptus est. Mox Lepido auctore1Caesar2pacem cum Antonio fecit et ut vindicaret patris sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus, Romam cum exercitu contendit et extorsit, ut sibi vicesimo anno consulatus daretur. […]

Il comandamento più grande

Et interrogavit eum iuvenis princeps: «Magister bone, quomodo1vitam aeternam possidebo?» Dixit autem ei Iesus: «Mandata novisti: non moechaberis,2non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honorabis patrem tuum et matrem». Qui dixit: «Talia omnia custodivi a iuventute». Cum id audivit, Iesus respondit ei: «Adhuc unum tibi deest:3omnia, quae habes, vende et da pauperibus et […]

Giovanni Battista è più che un profeta

Ioannes autem, postquam audiverat in vinculis opera Christi, misit discipulos suos, qui dixerunt illi: «Tu es qui venies aut alium exspectamus?» Et respondit Iesus illis: «Renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis: caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur; et beatus est, qui non fuerit scandalizatus1in me». […]

Due miracoli

Dum Iesus sic dicit ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum et dicebat: «Filia mea modo decessit; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet». Postquam surrexerat, Iesus ad principis domum et discipuli eius veniebant. Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum tolerabat multis annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. Dicebat […]