Latino

Ultime risorse

Augusto adultero

Adulteria quidem exercuisse ne amici quidem negant, qui excusant ea sane non libidine, sed ratione commissa esse, quo facilius consilia adversariorum per mulieres exquireret. M. Antonius super festinatas Liviae nuptias obiecit et feminam consularem e triclinio viri coram in cubiculum abductam esse, rursus in convivium rubentibus auriculis incomptiore capillo reductam;1dimissam1Scriboniam, quia liberius doluerat nimiam potentiam […]

Gli spettacoli e i giochi

Spectaculorum et assiduitate et varietate et magnificentia omnes antecessit. Fecisse se ludos dicit suo nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut aberant aut non sufficiebant, ter et vicies. Fecitque nonnumquam etiam vicatim ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones, munera non in Foro modo, nec in amphitheatro, sed et in Circo et in Saeptis, et […]

Augusto riorganizza la città

Spatium urbis in regiones vicosque divisit instituitque ut illas annui magistratus sortito tuerentur, vicos magistri qui e plebe omnis viciniae legebantur. Adversus incendia excubias nocturnas vigilesque commentus est; ut coercerentur inundationes alveum Tiberis laxavit ac repurgavit quia completus erat olim ruderibus et aedificiorum prolationibus coartatus. Quo autem facilius undique urbs adiretur, desumpsit sibi Flaminiam viam […]

Ottaviano prende il potere

Quadrimus patrem amisit. Cum duodecimum annum ageret, aviam Iuliam, quae defuncta erat, pro contione laudavit. Quadriennio post virilem togam sumpsit et militaribus donis triumpho Caesaris Africano donatus est, cum expers belli propter aetatem esset. Cum profectus esset mox avunculus in Hispanias adversus Cn. Pompei liberos, vixdum firmus a gravi valitudine eum subsecutus est et per […]

La nascita di Augusto

Natus est Augustus M. Tullio Cicerone C. Antonio conss.1XIIII Kal. Octob., paulo ante solis exortum, in regione Palati, ad Capita bubula,2ubi nunc sacrarium habet, quod aliquanto post quam excessit constitutum est. Nutrimentorum eius ostenditur adhuc locus in avito suburbano iuxta Velitras permodicus et cellae penuariae instar, tenetque vicinitatem opinio eum natum esse ibi. Huc ingredi […]

Com'era Cesare?

Caesarem fuisse tradunt excelsà staturà, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis, valitudine prospera, sed tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterrèri solebat. Comitiali quoque morbo bis correptus est. Circa corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed velleretur etiam, ut1quidam2exprobraverunt, calvitii vero deformitatem iniquissime toleraret […]

Giulio Cesare riordina il calendario

Cum ordinaret rei publicae statum, fastos correxit qui iam pridem vitio pontificum per intercalationis licentiam adeo turbati erant, ut neque messium feriae aestate neque vindemiarum autumno competerent; annumque ad cursum solis accommodavit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset et unus dies quarto quoque anno1intercalaretur. Quo autem magis in posterum ex Kalendis Ianuariis novis temporum ratio […]

Le origini della famiglia di Giulio Cesare

Caesar quaestor Iuliam amitam uxoremque Corneliam, quae defunctae erant, laudavit e more pro rostris. Et in amitae quidem laudatione de eius ac patris sui origine sic dicit: «Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum est, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. Nam ab Anco Marcio sunt Marcii reges, quo nomine fuit mater; a Venere […]

Nerone si suicida

Nero ob eas res Romano orbi execrabilis ab omnibus simul destitutus est et a senatu hostis iudicatus; cum quaerebatur ad poenam, ut nudus per publicum duceretur, furca capiti eius insereretur, virgis usque ad mortem caederetur atque ita praecipitaretur a saxo, e Palatio fugit et in suburbano liberti sui, quod est inter Salariam et Nomentanam viam […]

Claudio, imperatore suo malgrado

Post Caligulam Claudius fuit, patruus Caligulae, Drusi, qui apud Mogontiacum monumentum habet, filius, cuius et Caligula nepos erat. Is medie imperavit, multa gessit tranquille atque moderate, multa crudeliter et insulse. Britanniae indixit bellum, quam nullus dux Romanorum post C. Caesarem attigerat, et postquam ea devicta erat per Cn. Sentium et A. Plautium, inlustres ac nobiles […]