Pro Archia Poeta

Opera di Cicerone.

Paragrafo 3

Sed ne cui vestrum mirum esse videatur me in quaestione legitima et in iudicio publico–cum res agatur apud praetorem populi Romani lectissimum virum et apud severissimos iudices tanto conventu hominum ac frequentia–hoc uti genere dicendi quod non modo a consuetudine iudiciorum verum etiam a forensi sermone abhorreat; quaeso a vobis ut in hac causa mihi […]

Paragrafo 19

Sit igitur iudices sanctum apud vos humanissimos homines hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci repondent bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt: nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum Chii suum vindicant Salaminii repetunt Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum […]

Paragrafo 4

Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum cum sit civis a numero civium verum etiam si non esset putetis asciscendum fuisse. Nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet se ad scribendi studium contulit […]

Paragrafo 20

Neque enim quisquam est tam aversus a Musis qui non mandari versibus aeternum suorum laborum facile praeconium patiatur. Themistoclem illum summum Athenis virum dixisse aiunt cum ex eo quaereretur quod acroama aut cuius vocem libentissime audiret: “Eius a quo sua virtus optime praedicaretur.” Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit cuius ingenio putabat ea […]

Pararafo 5

Erat Italia tunc plena Graecarum artium ac disciplinarum studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc eisdem in oppidis et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur. Itaque hunc et Tarentini et Regini et Neopolitani civitate ceterisque praemiis donarunt; et omnes qui aliquid de ingeniis poterant iudicare cognitione atque hospitio dignum existimarunt. […]

Paragrafo 21

Mithridaticum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra marique versatum totum ab hoc expressum est: qui libri non modo L. Lucullum fortissimum et clarissimum virum verum etiam populi Romani nomen inlustrant. Populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et regione vallatum: populi Romani exercitus eodem […]

Paragrafo 6

Erat temporibus illis iucundus Metello illi Numidico et eius Pio filio; audiebatur a M. Aemilio; vivebat cum Q. Catulo et patre et filio; a L. Crasso colebatur; Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret adficiebatur summo honore quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque […]

Paragrafo 22

Carus fuit Africano superiori noster Ennius itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. At eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur sed etiam populi Romani nomen ornatur. In caelum huius proavus Cato tollitur: magnus honos populi Romani rebus adiungitur. Omnes denique illi Maximi Marcelli Fulvii non sine communi omnium nostrum […]

Paragrafo 7

Data est civitas Silvani lege et Carbonis: “Si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent; si tum cum lex ferebatur in Italia domicilium habuissent; et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi.” Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet professus est apud praetorem Q. Metellum familiarissimum suum.

Paragrafo 23

Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis vehementer errat: propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus Latina suis finibus exiguis sane continentur. Qua re si res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur cupere debemus quo manuum nostrarum tela pervenerint eodem gloriam famamque penetrare: quod cum ipsis […]