Libro 1, Par. da 26 a 30 - Studentville

Libro 1, Par. da 26 a 30

Paragrafo 26
55 Sed quid ego Graecorum? Nescio quo modo me magis

nostra delectant. Omnes hoc historici Fabii Gellii se proxume Coelius: cum bello Latino ludi votivi maxumi primum fierent

civitas ad arma repente est excitata itaque ludis intermissis instaurativi constituti sunt. Qui ante quam fierent cumque iam

populus consedisset servus per circum cum virgis caederetur furcam ferens ductus est. Exin cuidam rustico Romano dormienti

visus est venire qui diceret praesulem sibi non placuisse ludis idque ab eodem iussum esse eum senatui nuntiare; illum non esse

ausum. Iterum esse idem iussum et monitum ne vim suam experiri vellet; ne tu quidem esse ausum. Exin filium eius esse mortuum

eandem in somnis admonitionem fuisse tertiam. Tum illum etiam debilem factum rem ad amicos detulisse quorum de sententia

lecticula in curiam esse delatum cumque senatui somnium enarravisset pedibus suis salvum domum revertisse. Itaque somnio

comprobato a senatu ludos illos iterum instauratos memoriae proditum est. 56 Gaius vero Gracchus multi dixit ut scriptum apud

eundem Coelium est sibi in somnis quaesturam petenti Tiberium fratrem visum esse dicere quam vellet cunctaretur tamen eodem

sibi leto quo ipse interesse esse pereundum. Hoc ante quam tribunus plebi C. Gracchus factus esset et se audisse scribit

Coelius et dixisse multis. Quo somnio quid inveniri potest certius?

Paragrafo 27
Quid?

illa duo somnia quae creberrume commemorantur a Stoicis quis tandem potest contemnere? Unum de Simonide: qui cum ignotum

quendam proiectum mortuum vidisset eumque humavisset haberetque in animo nave conscendere moneri visus est ne id faceret ab eo

quem sepultura adfecerat; si navigavisset eum naufragio esse periturum; itaque Simonidem redisse perisse ceteros qui tum

navigassent. 57 Alterum ita traditum clarum admodum somnium: cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram

venissent alterum ad cauponem devertisse ad hospitem alterum. Qui ut cenati quiescerent concubia nocte visum esse in somnis ei

qui erat in hospitio illum alterum orare ut subveniret quod sibi a caupone interitus pararetur; eum primo perterritum somnio

surrexisse; dein cum se conlegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset recubuisse; tum ei dormienti eundem illum

visum esse rogare ut quoniam sibi vivo non subvenisset mortem suam ne inultam esse pateretur; se interfectum in plaustrum a

caupone esse coniectum et supra stercus iniectum; petere ut mane ad portam adesset prius quam plaustrum ex oppido exiret. Hoc

vero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse quaesisse ex eo quid esset in plaustro; illum perterritum

fugisse mortuum erutum esse cauponem re patefacta poenas dedisse. Quid hoc somnio dici potest divinius?

Paragrafo 28
58 Sed quid aut plura aut vetera quaerimus? Saepe tibi meum narravi

saepe ex te audivi tuum somnium: me cum Asiae pro consule praeessem vidisse in quiete cum tu equo advectus ad quandam magni

fluminis ripam provectus subito atque delapsus in flumen nusquam apparuisses me contremuisse timore perterritum; tum te repente

laetum exstitisse eodemque equo adversam ascendisse ripam nosque inter nos esse complexos. Facilis coniectura huius somnii

mihique a peritis in Asia praedictum est fore eos eventus rerum qui acciderunt. 59 Venio nunc ad tuum. Audivi equidem ex te

ipso sed mihi saepius noster Sallustius narravit cum in illa fuga nobis gloriosa patriae calamitosa in villa quadam campi

Atinatis maneres magnamque partem noctis vigilasses ad lucem denique arte [te] et graviter dormitare coepisse; itaque quamquam

iter instaret tamen silentium fieri iussisse [se] neque esse passum te excitari; cum autem experrectus esses hora secunda fere

te sibi somnium narravisse: visum tibi esse cum in locis solis maestus errares C. Marium cum fascibus laureatis quaerere ex te

quid tristis esses cumque te tu patria vi pulsum esse dixisses prehendisse eum dextram tuam et bono animo te iussisse esse

lictorique proxumo tradidisse ut te in monumentum suum deduceret et dixisse in eo tibi salutem fore. Tum et se exclamasse

Sallustius narrat reditum tibi celerem et gloriosum paratum et te ipsum visum somnio delectari. Nam illud mihi ipsi celeriter

nuntiatum est ut audivisses in monumento Mari de tuo reditu magnificentissumum illud senatus consultum esse factum referente

optumo et clarissumo viro consule idque frequentissimo theatro incredibili clamore et plausu comprobatum dixisse te nihil illo

Atinati somnio fieri posse divinius.

Paragrafo 29
60 “At multa falsa” Immo obscura

fortasse nobis. Sed sint falsa quaedam; contra vera quid dicimus? Quae quidem multo plura evenirent si ad quietem integrì

iremus. Nunc onusti cibo et vino perturbata et confusa cernimus. Vide quid Socrates in Platonis Politia loquatur. Dicit enim

cum dormientibus ea pars animi quae mentis et rationis sit particeps sopita langueat illa autem in qua feritas quaedam sit

atque agrestis immanitas cum sit immoderato obstupefacta potu atque pastu exsultare eam in somno immoderateque iactari. “Itaque

huic omnia visa obiciuntur a mente ac ratione vacua ut aut cum matre corpus miscere videatur aut cum quovis alio vel nomine vel

deo saepe belua atque etiam trucidare aliquem et impie cruentari multaque facere impure atque taetre cum temeritate et

impudentia. 61 At qui salubri et moderato cultu atque victu quieti se tradiderit ea parte animi quae mentis et consilii est

agitàta et erecta saturataque bonarum cogitationum epulis eaque parte animi quae voluptate alitur nec inopia eneeta nec

satietate adfluenti (quorum utrumque praestringere aciem mentis solet sive deest naturae quippiam sive abundat atque adfluit)

illa etiam tertia parte animi in qua irarum exsistit ardor sedata atque restincta tum eveniet duabus animi temerariis partibus

compressis ut illa tertia pars rationis et mentis eluceat et se vegetam ad somniandum acremque praebeat: tum ei visa quietis

occurrent tranquilla atque veracia.” Haec verba ipsa Platonis expressi.

Paragrafo

30
62 Epicurum igitur audiemus potius? Namque Carneades concertationis studio modo ait hoc modo illud; at ille quod

sentit: sentit autem nihil umquam elegans nihil decorum. Hunc ergo antepones Platoni et Socrati? Qui ut rationem non redderent

auctoritate tamen hos minutos philosophos vincerent. Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus adfectis ut nihil

sit quod errorem animis perturbationemque adferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur ne faba vescerentur quod habet

infiationem magnam is cibus tranquillitati mentis quaerenti vera contrariam. 63 Cum ergo est somno sevocatus animus a societate

et a contagione corporis tum meminit praeteritorum praesentia cernit futura providet; iacet enim corpus dormientis ut mortui

viget autem et vivit animus. Quod multo magis faciet post mortem cum omnino corpore excesserit. Itaque adpropinquante morte

multo est divinior. Nam et id ipsum vident qui sunt morbo gravi et mortifero adfecti instare mortem; itaque iis occurrunt

plerumque imagines mortuorum tumque vel maxume laudi student eosque qui secus quam decuit vixerunt peccatorum suorum tum maxume

paenitet. 64 Divinare autem morientes illo etiam exemplo confirmat Posidonius quod adfert Rhodium quendam morientem sex

aequales nominasse et dixisse qui primus eorum qui secundus qui deinde deinceps moriturus esset. Sed tribus modis censet deorum

adpulsu homines somniare: uno quod provideat animus ipse per sese quippe qui deorum cognatione teneatur; altero quod plenus aer

sit immortalium animorum in quibus tamquam insignitae notae veritatis appareant; tertio quod ipsi di cum dormientibus

conloquantur. ldque ut modo dixi facilius evenit adpropinquante morte ut animi futura augurentur. 65 Ex quo et illud est

Calliani de quo ante dixi et Homerici Hectoris qui moriens propinquam Achilli mortem denuntiat.

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti