Paragrafo 61
126 Illud etiam requiro cur si deus ista visa
nobis providendi causa dat non vigilantibus potius det quam dormientibus. Sive enim externus et adventicius pulsus animos
dormientium commovet sive per se ipsi animi moventur sive quae causa alia est cur secundum quietem aliquid videre audire agere
videamur eadem causa vigilantibus esse poterat; idque si nostra causa di secundum quietem facerent vigilantibus idem facerent
praesertim cum Chrysippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat quae vigilantibus videantur quam quae
somniantibus. Fuit igitur divina beneficentia dignius cum consulerent nobis clariora visa dare vigilanti quam obscuriora per
somnum. Quod quoniam non fit somnia divina putanda non sunt. 127 Iam vero quid opus est circumitione et anfractu ut sit utendum
interpretibus somniorum potius quam derecto deus siquidem nobis consulebat “hoc facito hoc ne feceris” diceret idque visum
vigilanti potius quam dormienti daret?
Paragrafo 62
Iam vero quis dicere audeat vera
omnia esse somnia? “Aliquot somnia vera” inquit Ennius ” sed omnia non necesse est.” Quae est tandem ista distinctio? Quae vera
quae falsa habet? Et si vera a deo mittuntur falsa unde nascuntur? Nam si ea quoque divina quid inconstantius deo? Quid
inscitius autem est quam mentes mortalium falsis et mendacibus visis concitare? Sin vera visa divina sunt falsa autem et inania
humana quae est ista designandi licentia ut hoc deus hoc natura fecerit potius quam aut omnia deus quod negatis aut omnia
natura? Quod quoniam illud negatis hoc necessario confitendum est. 128 Naturam autem eam dico qua numquam animus insistens
agitatione et motu esse vacuus potest. Is cum languore corporis nec membris uti nec sensibus potest incidit in visa varia et
incerta ex reliquiis ut ait Aristoteles inhaerentibus earum rerum quas vigilans gesserit aut cogitaverit; quarum perturbatione
mirabiles interdum exsistunt species somniorum; quae si alia falsa alia vera qua nota internoscantur scire sane velim. Si nulla
est quid istos interpretes audiamus? Sin quaepiam est aveo audire quae sit; sed
haerebunt.
Paragrafo 63
129 Venit enim iam in contentionem utrum sit probabilius
deosne inmortalis rerum omnium praestantia excellentis concursare omnium mortalium qui ubique sunt non modo lectos verum etiam
grabatos et cum stertentem aliquem viderint obicere iis visa quaedam tortuosa et obscura quae illi exterriti somno ad
coniectorem mane deferant an natura fieri ut mobiliter animus agitatus quod vigilans viderit dormiens videre videatur. Utrum
philosophia dignius sagarum superstitione ista interpretari an explicatione naturae? Ut si iam fieri possit vera coniectura
somniorum tamen isti qui profitentur eam facere non possint: ex levissimo enim et indoctissimo genere constant. Stoici autem
tui negant quemquam nisi sapientem divinum esse posse. 130 Chrysippus quidem divinationem definit his verbis: “vim cognoscentem
et videntem et explicantem signa quae a dis hominibus portendantur”; officium autem esse eius praenoscere dei erga homines
mente qua sint quidque significent quemadmodumque ea procurentur atque expientur. Idemque somniorum coniectionem definit hoc
modo: esse vim cernentem et explanantem quae a dis hominibus significentur in somnis. Quid ergo? ad haec mediocri opus est
prudentia an et ingenio praestanti et eruditione perfecta? Talem autem cognovimus
neminem.
Paragrafo 64
131 Vide igitur ne etiamsi divinationem tibi esse concessero
quod numquam faciam neminem tamen divinum reperire possimus. Qualis autem ista mens est deorum si neque ea nobis significant in
somnis quae ipsi per nos intellegamus neque ea quorum interpretes habere possimus? Similes enim sunt dei si ea nobis obiciunt
quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete. 132
Iam vero quo pertinent obscuritates et aenigmata somniorum? Intellegi enim a nobis di velle debebant ea quae nostra causa nos
monerent. “Quid? poÎta nemone physicus obscurus?” 133 Ille vero nimis etiam obscurus Euphorion; at non Homerus; uter igitur
melior? Valde Heraclitus obscurus minime Democritus; num igitur conferendi? Mea causa me mones quod non intellegam: quid me
igitur mones? Ut si quis medicus aegroto imperet ut sumat
“terrigenam herbigradam domiportam sanguine cassam”
potius
quam hominum more “cocleam” diceret. Nam Pacuvianus Amphio
“quadrupes tardigrada agrestis humilis aspera
capite brevi
cervice anguina aspectu truci
sviscerata inanima cum animali sono”
cum dixisset obscurius tum Attici respondent:
“non
intellegimus nisi si aperte dixeris.”
At ille uno verbo: “testudo”. Non potueras hoc igitur a principio citharista dicere?
Paragrafo 65
134 Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum pendere ex fascea
lecti sui cubicularis (est hoc in Chrysippi libro somnium); respondit coniector thesaurum defossum esse sub lecto. Fodit
invenit auri aliquantum idque circumdatum argento; misit coniectori quantulum visum est de argento. Tum ille “Nihilne” inquit
“de vitello?” Id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse reliquum argentum. Nemone igitur umquam alius ovum somniavit? Cur
ergo hic nescio qui thesaurum solus invenit? Quam multi inopes digni praesidio deorum nullo somnio ad thesaurum reperiendum
admonentur! Quam autem ob causam tam est obscure admonitus ut ex ovo nasceretur thesauri similitudo potius quam aperte
thesaurum quaerere iuberetur sicut aperte Simonides vetitus est navigare? 135 Ergo obscura somnia minime consentanea maiestati
deorum.
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone