Paragrafo 41
85 Sortes restant et Chaldaei ut ad vates veniamus et
ad somnia. Dicendum igitur putas de sortibus? Quid enim sors est? Idem prope modum quod micare quod talos iacere quod tesseras
quibus in rebus temeritas et casus non ratio nec consilium valet. Tota res est inventa fallaciis aut ad quaestum aut ad
superstitionem aut ad errorem. Atque ut in haruspicina fecimus sic videamus clarissumarum sortium quae tradatur inventio.
Numerium Suffustium Praenestinorum monumenta declarant honestum hominem et nobilem somniis crebris ad extremum etiam minacibus
cum iuberetur certo in loco silicem caedere perterritum visis inridentibus suis civibus id agere coepisse; itaque perfracto
saxo sortis erupisse in robore insculptas priscarum litterarum notis. Is est hodie locus saeptus religiose propter Iovis pueri
qui lactens cum Iunone Fortunae in gremio sedens mammam adpetens castissime colitur a matribus. 86 Eodemque tempore in eo loco
ubi Fortunae nunc sita est aedes mel ex olea fluxisse dicunt haruspicesque dixisse summa nobilitate illas sortis futuras
eorumque iussu ex illa olea arcam esse factam eoque conditas sortis quae hodie Fortunae monitu tolluntur. Quid igitur in his
potest esse certi quae Fortunae monitu pueri manu miscentur atque ducuntur? Quo modo autem istae positae in illo loco? Quis
robur illud cecidit dolavit inscripsit? “Nihil est” inquiunt “quod deus efficere non possit.” Utinam sapientis Stoicos
effecisset ne omnia cum superstitiosa sollicitudine et miseria crederent! Sed hoc quidem genus divinationis vita iam communis
explosit; fani pulchritudo et vetustas Praenestinarum etiam nunc retinet sortium nomen atque id in volgus. 87 Quis enim
magistratus aut quis vir inlustrior utitur sortibus? Ceteris vero in locis sortes plane refrixerunt: quod Carneadem Clitomachus
scribit dicere solitum nusquam se fortunatiorem quam Praeneste vidisse Fortunam.
Ergo hoc divinationis genus
omittamus
Paragrafo 42
ad Chaldaeorum monstra veniamus; de quibus Eudoxus Platonis
auditori in astrologia iudicio doctissimorum hominum facile princeps sic opinatur id quod scriptum reliquit Chaldaeis in
praedictione et in notatione cuiusque vitae ex natali die minime esse credendum. 88 Nominat etiam Panaetius qui unus e Stoicis
astrologorum praedicta reiecit Anchialum et Cassandrum summos astrologos illius aetatis qua erat ipse cum in ceteris
astrologiae partibus excellerent hoc praedictionis genere non usos. Scylax Halicarnassius familiaris Panaeti excellens in
astrologia idemque in regenda sua civitate princeps totum hoc Chaldaeicum praedicendi genus repudiavit. 89 Sed ut ratione
utamur omissis testibus sic isti disputant qui haec Chaldaeorum natalicia praedicta defendunt: vim quandam esse aiunt signifero
in orbe qui Graece zwdiako/j dicitur talem ut eius orbis una quaeque pars alia alio modo moveat immutetque caelum perinde ut
quaeque stellae in his finitumisque partibus sint quoque tempore eamque vim varie moveri ab iis sideribus quae vocentur
errantia; cum autem in eam ipsam partem orbis venerint in qua sit ortus eius qui nascatur aut in eam quae coniunctum aliquid
habeat aut consentiens ea triangula illi et quadrata nominant. Etenim cum tempore anni tempestatumque caeli conversiones
commutationesque tantae fiant accessu stellarum et recessu cumque ea vi solis efficiantur quae videmus non veri simile solum
sed etiam verum esse censent perinde utcumque temperatus sit aÎr ita pueros orientis animari atque formari ex eoque ingenia
mores animum corpus actionem vitae casus cuiusque eventusque fingi.
Paragrafo 43
90 0
delirationem incredibilem! (non enim omnis error stultitia dicenda est). Quibus etiam Diogenes Stoicus concedit aliquid ut
praedicere possint dumtaxat qualis quisque natura et ad quam quisque maxume rem aptus futurus sit; cetera quae profiteantur
negat ullo modo posse sciri; etenim geminorum formas esse similis vitam atque fortunam plerumque disparem. Procles et
Eurysthenes Lacedaemoniorum reges gemini fratres fuerunt; at ii nec totidem annos vixerunt (anno enim Procli vita brevior fuit)
multumque is fratri rerum gestarum gloria praestitit. 91 At ego id ipsum quod vir optumus Diogenes Chaldaeis quasi quadam
praevaricatione concedit nego posse intellegi. Etenim cum ut ipsi dicunt Ortus nascentium luna moderetur eaque animadvertant et
notent sidera natalicia Chaldaei quaecumque lunae iuncta videantur oculorum fallacissimo sensu iudicant ea quae ratione atque
animo videre debebant. Docet enim ratio mathematicorum quam istis notam esse oportebat quanta humilitate luna feratur terram
paene contingens quantum absit a proxuma Mercuri stella multo autem longius a Veneris deinde alio intervallo distet a sole
cuius lumine conlustrari putatur; reliqua vero tria intervalla infinita et immensa a sole ad Martis inde ad Iovis ab eo ad
Saturni stellam; inde ad caelum ipsum quod extremum atque ultumum mundi est. 92 Quae potest igitur contagio ex infinito paene
intervallo pertinere ad lunam vel potius ad terram?
Paragrafo 44
Quid? Cum dicunt id
quod iis dicere necesse est omnis omnium ortus quicumque gignantur in omni terra quae incolatur eosdem esse eademque omnibus
qui eodem statu caeli et stellarum nati sint accidere necesse esse nonne eius modi sunt ut ne caeli quidem naturam interpretes
istos caeli nosse appareat? Cum enim illi orbes qui caelum quasi medium dividunt et aspectum nostrum definiunt (qui a Graecis
o)ri/zontej nominantur a nobis ” finientes” rectissume nominari possunt) varietatem maxumam habeant aliique in aliis locis sint
necesse est ortus occasusque siderum non fieri eodem tempore apud omnis.
93 Quodsi eorum vi caelum modo hoc modo illo modo
temperatur qui potest eadem vis esse nascentium cum caeli tanta sit dissirnilitudo? In his locis quae nos incolimus post
solstitium Canicula exoritur et quidem aliquot diebus; at apud Trogodytas ut scribitur ante solstitium; ut si iam concedamus
aliquid vini caelestem ad eos qui in terra gignuntur pertinere confitendum sit illis eos qui nascuntur eodem tempore posse in
dissimilis incidere naturas propter caeli dissimilitudinem; quod minime illis placet; volunt enim illi omnis eodem tempore
ortos qui ubique sint nati eadem condicione nasci.
Paragrafo 45
94 Sed quae tanta
dementia est ut in maxumis motibus mutationibusque caeli nihil intersit qui ventus qui imber quae tempestas ubique sit? Quarum
rerum in proxumis locis tantae dissimilitudines saepe sunt ut alia Tusculi alia Romae eveniat saepe tempestas; quod qui
navigant maxume animadvertunt cum in flectendis promunturiis ventorum mutationes maxumas saepe sentiunt. Haec igitur cum sit
tum serenitas tum perturbatio caeli estne sanorum hominum hoc ad nascentium ortus pertinere non dicere (quod non certe
pertinet) illud nescio quid tenue quod sentiri nullo modo intellegi autem vix potest quae a luna ceterisque sideribus caeli
temperatio fiat dicere ad puerorum ortus pertinere? Quid? quod non intellegunt seminum vim quae ad gignendum procreandumque
plurimum valeat funditus tolli mediocris erroris est? Quis enim non videt et formas et mores et plerosque status ac motus
effingere a parentibus liberos? Quod non contingeret si haec non vis et natura gignentium efficeret sed temperatio lunae
caelique moderatio. 95 Quid? quod uno et eodem temporis puncto nati dissimilis et naturas et vitas et casus habent parumne
declarat nihil ad agendam vitam nascendi tempus pertinere? Nisi forte putamus neminem eodem tempore ipso et conceptum et natum
quo Africanum. Num quis igitur talis fuit?
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone