Libro 2, Par. da 46 a 50 - Studentville

Libro 2, Par. da 46 a 50

Paragrafo 46
96 Quid? Illudne dubium est quin multi cum ita nati essent ut quaedam contra naturam

depravata haberent restituerentur et corrigerentur ab Natura cum se ipsa revocasset aut arte atque medicina? Ut quorum linguae

sic inhaererent ut loqui non possent eae scalpello resectae liberarentur. Multi etiam naturae vitium meditatione atque

exercitatione sustulerunt ut Demosthenem scribit Phalereus cum “rho” dicere nequiret exercitatione fecisse ut planissume

diceret. Quodsi haec astro ingenerata et tradita essent nulla res ea mutare posset. Quid? Dissimilitudo locorum nonne

dissimiles bominum procreationes habet? Quas quidem percurrere oratione facile est quid inter Indos et Persas Aethiopas et

Syros differat corporibus animis ut incredibilis varietas dissimilitudoque sit. 97 Ex quo intellegitur plus terrarum situs quam

lunae tactus ad nascendum valere. Nam quod aiunt quadringenta septuaginta milia annorum in periclitandis experiundisque pueris

quicumque essent nati Babylonios posuisse fallunt: si enim esset factitatum non esset desitum; neminem autem habemus auctorem

qui id aut fieri dicat aut factum sciat.

Paragrafo 47
Videsne me non ea dicere quae

Carneades sed ea quae princeps Stoicorum Panaetius dixerit? Ego autem etiam haec requiro omnesne qui Cannensi pugna ceciderint

uno astro fuerint; exitus quidem omnium unus et idem fit. Quid? Qui ingenio atque animo singulares num astro quoque uno? Quod

enim tempus quo non innumerabiles nascuntur? At certe similis nemo Homeri. 98 Et si ad rem pertinet quo modo caelo adfecto

compositisque sideribus quodque animal oriatur valeat id necesse est non in hominibus solum verum in bestiis etiam; quo quid

potest dici absurdius? L. quidem Tarutius Firmanus familiaris noster in primis Chaldaeicis rationibus eruditus urbis etiam

nostrae natalem diem repetebat ab iis Pardibus quibus eam a Romulo conditam accepimus Romamque in iugo cum esset Luna natam

esse dicebat nec eius fata canere dubitabat. 99 0 vim maxumam erroris! Etiamne urbis natalis dies ad vim stellarum et lunae

pertinebat? Fac in puero referre ex qua adfectione caeli primum spiritum duxerit; num hoc in latere aut in caemento ex quibus

urbs effecta est potuit valere? Sed quid plura? Cotidie refelluntur. Quam multa ego Pompeio quam multa Crasso quam multa huic

ipsi Caesari a Chaldaeis dicta memini neminem eorum nisi senectute nisi domi nisi cum claritate esse moriturum! Ut mihi

permirum videatur quemquam exstare qui etiam nunc credat iis quorum praedicta cotidie videat re et eventis

refelli.

Paragrafo 48
100 Restant duo divinandi genera quae habere dicimur a natura

non ab arte vaticinandi et somniandi; de quibus Quinte” inquam “si placet disseramus.” “Mihi vero” inquit “placet; his enim

quae adhuc disputasti prorsus adsentior et vere ut loquar quamquam tua me oratio confirmavit tamen etiam mea sponte nimis

superstitiosam de divinatione Stoicorum sententiam iudicabam; haec me Peripateticorum ratio magis movebat et veteris Dicaearchi

et eius qui nunc floret Cratippi qui censent esse in mentibus hominum tamquam oraclum aliquod ex quo futura praesentiant si aut

furore divino incitatus animus aut somno relaxatus solute moveatur ac libere. His de generibus quid sentias et quibus ea

rationibus infirmes audire sane velim.”

Paragrafo 49
101 Quae cum ille dixisset tum

ego rursus quasi ab alio principio sum exorsus dicere. “Non ignoro” inquam “Quinte te semper ita sensisse ut de ceteris

divinandi generibus dubitares ista duo furoris et somnii quae a libera mente fluere viderentur probares. Dicam igitur de istis

ipsis duobus generibus mihi quid videatur si prius et Stoicorum conclusio rationis et Cratippi nostri quid valeat videro.

Dixisti enim et Chrysippum et Diogenem et Antipatrum concludere hoc modo: “Si sunt di neque ante declarant hominibus quae

futura sint aut non diligunt homines aut quid eventurum sit ignorant aut existumant nihil interesse hominum scire quid sit

futurum aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus quae sint futura aut ea ne ipsi quidem di significare

possunt. 102 At neque non diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici) neque ignorant ea quae ab ipsis constituta

et designata sunt neque nostra nihil interest scire ea quae futura sunt (erimus enim cautiores si sciemus) neque hoc alienum

ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius) neque non possunt futura praenoscere. Non igitur di sunt nec

significant nobis futura. Sunt autem di; significant ergo. Et non si significant futura nullas dant vias nobis ad

significationum scientiam (frustra enim significarent) nec si dant vias non est divinatio: est igitur divinatio.” 103 0 acutos

homines! Quam paucis verbis confectum negotium putant! Ea sumunt ad concludendum quorum iis nihil conceditur. Conclusio autem

rationis ea probanda est in qua ex rebus non dubiis id quod dubitatur efficitur.

Paragrafo

50
Videsne Epicurum quem hebetem et rudem dicere solent Stoici quem ad modum quod in natura rerum omne esse dicimus id

infinitum esse concluserit? “Quod finitum est” inquit “habet extremum.” Quis hoc non dederit?- “Quod autem habet extremum id

cernitur ex alio extrinsecus.” Hoc quoque est concedendum. “At quod omne est id non cernitur ex alio extrinsecus.” Ne hoc

quidem negari potest. “Nihil igitur cum habeat extremum infinitum sit necesse est.” 104 Videsne ut ad rem dubiam concessis

rebus pervenerit? Hoc vos dialectici non facitis nec solum ea non sumitis ad concludendum quae ab omnibus concedantur sed ea

sumitis quibus concessis nihilo magis efficiatur quod velitis. Primum enim hoc sumitis: “Si sunt di benefici in homines sunt.”

Quis hoc vobis dabit? Epicurusne? qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui; an noster Ennius? qui magno plausu

loquitur adsentiente populo:
“Ego deum genus esse semper dixi et dicam caelitum
sed eos non curare opinor quid agat

humanum genus.”
Et quidem cur sic opinetur rationem subicit; sed nihil est necesse dicere quae sequuntur; tantum sat est

intellegi id sumere istos pro certo quod dubium controversumque sit.

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti