Libro 1, Paragrafo 58 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 58

Marcvs: Est huius uero disputationis Quinte proprium id quod expectas atque utinam esset etiam facultatis meae! Sed profecto ita se res habet ut quoniam uitiorum emendatricem legem esse oportet commendatricemque uirtutum ab ea uiuendi doctrina ducatur. Ita fit ut mater omnium bonarum rerum sapientia a quoius amore Graeco uerbo philosophia nomen inuenit qua nihil a dis immortalibus uberius nihil florentius nihil praestabilius hominum uitae datum est. Haec enim una nos cum ceteras res omnes tum quod est difficillimum docuit ut nosmet ipsos nosceremus cuius praecepti tanta uis et tanta sententia est ut ea non homini quoipiam sed Delphico deo tribueretur.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti