Pharus est in insula turris magna altitudine mirificis operibus exstructae; quae nomen ab insula accepit.
Haec insula obiecta Alexandriae portum efficit; sed a superioribus regibus in longitudinem passuum a DCCC in mare iactis
molibus angusto itinere ut ponte cum oppido coniungitur. In hac sunt insula domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine;
quaeque ibi naves imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt has more praedonum diripere consuerunt. Eis autem
invitis a quibus Pharus tenetur non potest esse propter angustias navibus introitus in portum. Hoc tum veritus Caesar hostibus
in pugna occupatis militibus eitis Pharum prehendit atque ibi praesidium posuit. Quibus est rebus effectum uti tuto frumentum
auxiliaque navibus ad eum supportari possent. Dimisit enim circum omnes propinquas provincias atque inde auxilia evocavit.
Reliquis oppidi partibus sic est pugnatum ut aequo proelio discederetur et neutri pellerentur (id efficiebant angustiae loci)
paucisque utrimque interfectis Caesar loca maxime necessaria complexus noctu praemuniit. In eo tractu oppidi pars erat regiae
exigua in quam ipse habitandi causa initio erat inductus et theatrum coniunctum domui quod arcis tenebat locum aditusque
habebat ad portum et ad reliqua navalia. Has munitiones insequentibus auxit diebus ut pro muro obiectas haberet neu dimicare
invitus cogeretur. Interim filia minor Ptolomaei regis vacuam possessionem regni sperans ad Achillam sese ex regia traiecit
unaque bellum administrare coepit. Sed celeriter est inter eos de principatu controversia orta; quae res apud milites
largitiones auxit; magnis enim iacturis sibi quisque eorum animos conciliabat. Haec dum apud hostes geruntur Pothinus nutricius
pueri et procurator regni in parte Caesaris cum ad Achillam nuntios mitteret hortareturque ne negotio desisteret neve animo
deficeret indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est interfectus. Haec initia belli Alexandrini fuerunt.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare