Libro 2, Paragrafo 11 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 11

Quintus: Adsentior frater ut quod est rectum verumque sit neque cum litteris quibus scita scribuntur aut oriatur aut occidat.
Marcus: Ergo ut illa divina mens summa lex est item quom in homine est perfecta in mente sapientis. Quae sunt autem varie et ad tempus descriptae populis favore magis quam re legum nomen tenent. Omnem enim legem quae quidem recte lex appellari possit esse laudabilem quidam talibus argumentis docent. Constare profecto ad salutem civium civitatumque incolumitatem vitamque hominum quietam et beatam inventas esse leges eosque qui primum eiusmodi scita sanxerint populis ostendisse ea se scripturos atque laturos quibus illi adscitis susceptisque honeste beateque viverent quaeque ita conposita sanctaque essent eas leges videlicet nominarent. Ex quo intellegi par est eos qui perniciosa et iniusta populis iussa descripserint quom contra fecerint quam polliciti professique sint quidvis potius tulisse quam leges ut perspicuum esse possit in ipso nomine legis interpretando inesse vim et sententiam iusti et veri legendi.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti