Libro 1, Paragrafo 38 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 38

iis omnibus siue in Academia uetere cum Speusippo Xenocrate Polemone manserunt siue Aristotelem et Theophrastum cum illis congruentes re genere docendi paulum differentes secuti sunt siue ut Zenoni uisum est rebus non commutatis immutauerunt uocabula siue etiam Aristonis difficilem atque arduam sed iam tamen fractam et conuictam sectam secuti sunt ut uirtutibus exceptis atque uitiis cetera in summa aequalitate ponerent: iis omnibus haec quae dixi probntur.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti