Libro 2, Paragrafo 27 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 27

Eandemque rationem luci habent in agris neque ea quae a maioribus prodita est cum dominis tum famulis posita in fundi villaeque conspectu religio Larum repudianda est. Iam ritus familiae patrumque servare id est quoniam antiquitas proxume accedit ad deos a dis quasi traditam religionem tueri. Quod autem ex hominum genere consecratos sicut Herculem et ceteros coli lex iubet indicat omnium quidem animos inmortalis esse sed fortium bonorumque divinos.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti