Libro 2, Paragrafo 59 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 59

Iam cetera in XII minuendi sumptus sunt lamentationisque funebris translata de Solonis fere legibus. ‘Hoc plus’ inquit ‘ne facito. Rogum ascea ne polito.’ Nostis quae sequuntur. Discebamus enim pueri XII ut carmen necessarium quas iam nemo discit. Extenuato igitur sumptu tribus reciniis et tunicula purpurea et decem tibicinibus tollit etiam lamentationem: ‘Mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento.’ Hoc veteres interpretes Sex. Aelius L. Acilius non satis se intellegere dixerunt sed suspicari vestimenti aliquod genus funebris L. Aelius lessum quasi lugubrem eiulationem ut vox ipsa significat. Quod eo magis iudico verum esse quia lex Solonis id ipsum vetat. Haec laudabilia et locupletibus fere cum plebe communia. Quod quidem maxime e natura est tolli fortunae discrimen in morte.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti