Libro 3, Paragrafo 16 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 16

Quare nec ephori Lacedaemone sine causa a Theopompo oppositi regibus nec apud nos consulibus tribuni. Nam illud quidem ipsum quod in iure positum est habet consul ut ei reliqui magistratus omnes pareant excepto tribuno qui post exstitit ne id quod fuerat esset. Hoc enim primum minuit consulare ius quod exstitit ipse qui eo non teneretur deinde quod attulit auxilium reliquis non modo magistratibus sed etiam privatis consuli non parentibus.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti