Libro 3, Paragrafo 28 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 28

Sequitur enim: ‘Eius decreta rata sunto.’ Nam ita se res habet ut si senatus dominus sit publici consilii quodque is creverit defendant omnes et si ordines reliqui principis ordinis consilio rem publicam gubernari velint possit ex temperatione iuris cum potestas in populo auctoritas in senatu sit teneri ille moderatus et concors civitatis status praesertim si proximae legi parebitur; nam proximum est: ‘Is ordo vitio careto ceteris specimen esto.’

Quintus: Praeclara vero frater ista lex sed et late patet ut vitio careat ordo et censorem quaerit interpretem.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti