Libro 3, Paragrafo 42 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 42

Deinceps sunt cum populo actiones in quibus primum et maximum vis abesto’. Nihil est enim exitiosius civitatibus nihil tam contrarium iuri ac legibus nihil minus civile et inhumanius quam composita et constituta re publica quicquam agi per vim. Parere iubet intercessori quo nihil praestius: impediri enim bonam rem melius quam concedi malae.

Quod vero actoris iubeo esse fraudem id totum dixi ex Crassi sapientissimi hominis sententia quem est senatus secutus cum decrevisset C. Claudio consule de Cn. Carbonis seditione referente invito eo qui cum populo ageret seditionem non posse fieri quippe cui liceat concilium simul atque intercessum turbarique coeptum sit dimittere. Quod qui perget cum agi nihil potest vim quaerit cuius inpunitatem amittit hac lege.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti