Paragrafo 1 - Studentville

Paragrafo 1

Falso queritur de natura sua genus humanum

quod imbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur . Nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius

invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempum deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est .

Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget quippe probitatem

industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest . Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et

voluptates corporis pessumdatus est perniciosa lubidine paulisper usus ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere

naturae infirmitas accusatur ; suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt . Quod si hominibus bonarum rerum tanta

cura esset quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam pericolosa petunt neque regerentur magis

quam regerent casus et eo magnitudinis procederent ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent .

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti