Paragrafo 68 - Studentville

Paragrafo 68

Metellus postquam de rebus Vagae actis comperit paulisper maestus ex

conspectu abit. Deinde ubi ira et aegritudo permixta sunt cum maxima cura ultum ire iniurias festinat. legionem cum qua

hiemabat et quam plurimos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit et postera die circiter hora tertia

pervenit in quandam planitiem locis paulo superioribus circumventam. Ibi milites fessos itineris magnitudine et iam abnuentis

omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse decere illos relicuum laborem aequo animo pati dum pro civibus suis

viris fortissimis atque miserrimis poenas caperent; praeterea praedam benigne ostentat. Sic animis eorum arrectis equites in

primo late pedites quam artissime ire et signa occultare iubet.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti