Eo modo inter se duo imperatores summi viri certabant ipsi pares
ceterum opibus disparibus. Nam Metello virtus militum erat locus aduersus; Iugurthae alia omnia praeter milites opportuna.
Denique Romani ubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri–et iam die uesper erat– aduerso
colle sicuti praeceptum fuerat euadunt. Amisso loco Numidae fusi fugatique; pauci interiere plerosque uelocitas et regio
hostibus ignara tutata sunt. Interea Bomilcar quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Iugurtha supra diximus
ubi eum Rutilius praetergressus est paulatim suos in aequum locum deducit ac dum legatus ad flumen quo praemissus erat
festinans pergit quietus uti res postulabat aciem exornat neque remittit quid ubique hostis ageret explorare. Postquam Rutilium
consedisse iam et animo uacuum accepit simulque ex Iugurthae proelio clamorem augeri veritus ne legatus cognita re laborantibus
suis auxilio foret aciem quam diffidens virtuti militum arte statuerat quo hostium itineri officeret latius porrigit eoque modo
ad Rutili castra procedit.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio