Paragrafo 58 - Studentville

Paragrafo 58

Dixit enim hic idem qui omnia semper constanter et fortiter M. Cato et dixit in turbulenta contione quae tamen huius auctoritate placata est non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse qui domini caput defendissent. Quod enim praemium satis magnum est tam benevolis tam bonis tam fidelibus servis propter quos vivit? Etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit. Quos nisi manu misisset tormentis etiam dedendi fuerunt conservatores domini ultores sceleris defensores necis. Hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam etiam si quid ipsi accidat esse tamen illis meritum praemium persolutum.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti