Paragrafo 56 - Studentville

Paragrafo 56

Nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum ut non satis fere esset paratus. Semper [ille] et quantum interesset P. Clodi se perire et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat. Quam ob rem vitam suam quam maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat. Adde casus adde incertos exitus pugnarum Martemque communem qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto: adde inscitiam pransi poti oscitantis ducis qui cum a tergo hostem interclusum reliquisset nihil de eius extremis comitibus cogitavit in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset haesit in eis poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.<

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti