Paragrafo 67 - Studentville

Paragrafo 67

Romani milites improuiso metu incerti ignarique quid potissimum facerent trepidare. Arce oppidi ubi signa et

scuta erant praesidium hostium portae ante clausae fuga prohibebant; ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et

alia quae locus praebebat certatim mittere. Ita neque caueri anceps malum neque a fortissimis infirmissimo generi resisti

posse: iuxta boni malique strenui et inbelles inulti obtruncari. In ea tanta asperitate saevissimis Numidis et oppido undique

clauso Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit. Id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita

evenerit parum comperimus nisi quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit improbus intestabilisque

videtur.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti