La Lingua delle Radici 1

Scontro vittorioso dei Romani contro i Galli

Prima luce Gallorum acies iam cernebatur. Labienus, Caesaris legatus, firmis atque animosis verbis Romanorum equites peditesque confirmavit, de pristina virtute eos admonens; deinde proelii signum dedit. Primo concursu a dextro cornu hostes pulsi atque in fugam coniecti sunt; in sinistro cornu, quamquam prima hostium acies, telis transfixa, conciderat, tamen reliqui Galli acriter resistebant nec salutem […]

Prodigi e fatti nefasti, ma buon governo di un imperatore

Cum Antoninus Pius regnaret, multae calamitates acciderunt. Inter omnes constat famem, circi ruinam, terrae motum, quo Rhodiorum et Asiae oppida conciderunt, et Romae incendium, quod multas insulas et domos absumpsit. Praeterea dicunt Tiberis inundationem fuisse, stellam crinitam in caelo apparuisse, bicipitem puerum genitum esse. Igitur Antonini Pii regnum rebus adversis vexatum est; tamen scriptores putant […]

Morti singolari

Fata mirum in modum multos viros tulerunt. Cum Aeschylus poeta in Siciliae urbe vitam degeret, e moenibus excessit, ut in aprico loco resideret. Aquila autem, quae testudinem ferebat, elusa poetae capitis splendore – erat enim calvus – super eum testudinem illisit, putans caput lapidem esse. Aeschylus vehementi ictu peremptus est. Ferunt etiam Homerum in insula […]

La terza guerra punica

Sciebant enim urbis opes atque vires, post secundum bellum Poenicum, magnopere crevisse. Cum Carthaginienses Romanorum invidiam et metum excitavissent, senatus iussit sine mora bellum eis indici. Itaque, cum Romana classis in Africam pervenisset, consules Carthaginem obsederunt; Carthaginienses autem acriter urbem defendebant omnesque Romanorum conatus reprimebant. Senatus igitur, intellegens exercitum tempus viresque frustra consumere, Cornelium Scipionem […]

La preparazione della battaglia presso il lago Trasimeno

Tradunt Hannibalem, cum iam agros inter Cortonam urbem Trasumenumque lacum omni belli clade pervastavisset, ad loca insidiis opportuna pervenisse. Nam inter lacum et montes via angusta erat: ultra autem campus patescebat. Carthaginiensium dux ibi castra in aperto posuit, levis armaturae milites post montem circumduxit atque equitatum in saltus faucibus occultavit. Romanorum exercitus, Flaminii consulis ductu, […]

La battaglia del lago Trasimeno

Tum Hannibal pugnae signum dedit omnibus copiis, quae simul in Romanos impetum fecerunt. Acies Romana plane instructa non erat; nostri igitur inordinati incompositique pugnaverunt, cum a lateribus montes ac lacus, a fronte et a tergo hostium acies eos clauderent. Enimvero Romani nec victoriae nec salutis spem habebant. In densa caligine sauciorum gemitus cum armorum strepitu […]

L'artiglieria romana

A Vegetio, rei militaris perito, non solum de veteris militiae more, de pugnae ratione , sed etiam de legionis Romanae armis ac machinis multa nobis traduntur. Legio non tantum militum numero sed etiam genere ferramentorum consuevit vincere. Primum milites impetus faciunt iaculis, quae nullae loricae, nulla scuta possunt propulsare. Nam in omnibus centuriis legio consuevit […]

Il senatore e il Gallo

Romanorum iuventus, quae Gallorum exercitu pulsa erat, in Capitolinam arcem confugit; senes vero in plana parte urbis rel†quit. Ii, in curulibus sellis considentes cum insignibus magistratuum quos gesserant sacerdotiorumque quae obtinuerant, in tam gravi discrimine splendorem et ornamenta praeteritae vitae retinebant. Venerabilis eorum aspectus primo hostibus apparet, qui novitate rei et magnificentia cultus et audaciae […]

I mezzi di comunicazione dell'antichità

Octavianus, cum belli artem discere vellet, cum avunculo in Hispaniam venit. Postea Apolloniam, florentem Illyriae urbem, petivit. Cum avunculi mortem audivisset, Romam remeavit atque in Latio exercitum collegit ut subveniret Decimo Bruto, qui ab Antonio Mutinae obsidebatur. Cum in urbem non intrare mallet, quia ab hostibus intercludebatur, Bruto autem suum adventum nuntiari vellet, ei epistulas […]

I Galli invadono la Macedonia

Galli, cum Macedoniam invasissent, ad radices montis Parnassi pervenerunt, ubi oraculum Apollinis colebatur et ab omnibus gentibus consulebatur. Post nonnullos dies Ptolemaeus, Macedonum rex, in acie caeditur et caput eius in lancea fixum per totam aciem a barbaris portatur. Pauci Macedones fuga perniciem vitaverunt: ceteri aut capiuntur aut occiduntur. Cum per totam Macedoniam clades nuntiaretur, […]