La Lingua delle Radici 1

I figli di Rea Silvia

Amulius, Albae rex, cum Rhea Silvia geminos paruisset, prot‡nus statuit eos necare. Ii, quibus id imperatum erat, impositos alveo pueros circa radices montis Palatii in Tiberim, qui tum magnis imbribus stagnaverat, abiecerunt. Inde, cum alveus in quo pueri erant obhaesisset ad arborem fici, puerorum vagitu lupa excita primo lambitu eos detersit, dein mammas praebuit. Tum […]

Credenze e miscredenze nell'arte divinatoria

Antiqui, cum res graves vel bellum suscepturi erant, semper haruspices consulebant; ei ex avium volatu vel ex victimarum extis praedicebant facta eventura. Multa vero haruspicum responsa tristes exitus habuerunt; quare nonnulli homines, inter quos Hannibal, nullam fidem tam fallacibus auspiciis tribuebant. Olim rex Prusia, cum bellum contra Romanos suscepturus esset, infaustum omen metuit. Itaque bellum […]

Annibale in Italia

Anno quarto postquam in Italiam Hannibal venerat, Claudius Marcellus consul apud Nolam, Campaniae oppidum, contra Hannibalem pugnaturus erat. Poenorum dux multas Romanorum civitates per Apuliam, Calabriam et Bruttios occupaverat multasque alias occupaturus erat. Simul etiam Philippus, rex Macedoniae, ad eum legatos misit, auxilia promittens contra Romanos, ut ipse1 quoque contra Graecos ab Hannibale auxilia acciperet. […]

Icario diffonde l'uso del vino sulla Terra

Cum Liber pater ad homines descendisset ut eis vinum, suavem atque iucundum potum, praeberet, ad Icarium et Erigonen in hospitium liberale devenit. Iis utrem plenum vini donavit, ut in reliquas terras vinum propagare possent. Icarius, cum plaustrum oneravisset, cum Erigone filia et cane Maera in terram Atticam ad pastores devenit et vini suavitatem ostendit. Sed […]

Scipione Emiliano incontra Massinissa

Cum in Africam venissem tribunus militum, Masinissam conveni, regem familiae nostrae ob iustas causas amicum. Cum ad eum veni, complexus me senex conlacrimavit aliquantoque post suspexit ad caelum, et: «Gratias», inquit, «tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui caelestes, quod, antequam e vita migro, conspicio in meo regno et in domo mea P. Cornelium Scipionem. Ego […]

Porsenna e Mucio Scevola

Porsenna, Clusinorum rex, cum ingenti exercitu urbem Romam obsidebat. Cives Romani in magno periculo libertatem videbant. Non metu hostium, sed frumenti inopia Romani vexabantur; nam Etrusci omnes aditus obstruebant atque in urbem cibariorum introitum impediebant. Tunc C. Mucius, iuvenis nobilis et audax, consensu senatus, per hostium agmina penetravit et ad regis tribunal pervenit. Ibi tamen, […]

L’assassinio di Iempsale

Cum Aderbal, Hiempsal et Iugurtha primum conventum fecerunt, thesauri divisi sunt imperiique fines singulis constituti sunt. Deinde reguli in loca thesaurus propinqua concesserunt. Forte in oppido Thirmida Hiempsalem domum suam recepit Numida, Iugurthae iam diu carus minister. Statim Iugurtha multa atque pretiosa praemia ei promisit, portarum claves adulterinas poscens (nam verae Hiempsali datae erant), ut […]

Scontro dei Romani con Equi e Volsci

In planitie apud flumen Algidum Aequorum Volscorumque acies proelio lacessebant Romanos; ii autem e castris non discesserunt, pugnam detrectantes. Postquam igitur Aequi et Volsci velut victores ex acie concesserant, partim in proximos Hernicorum Latinorumque fines incursiones fecerunt, partim in planitie castrorum praesidio manserunt. Sed postero die Romani ex improviso in hostium castra impetum fecerunt; Aequi […]

La punizione di Tito Manlio

Bello Latino, consulum iussu, milites contra hostes extra ordinem pugnare non poterant. T. Manlius, consulis filius, adulescens eximiae virtutis, cum comitibus castris excessit ut omnia loca circum exploraret. Cum iuvenis ad hostium castra appropinquavisset et a praefecto equitum agnitus esset, ad singulare certamen ab eo lacessitus est. Manlius, edicti consulum immemor, condicionem accepit, quia dedecus […]

Un uomo valoroso vittima dell’ingratitudine

Timotheus, Cononis filius, Atheniensis fuit disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus. Terra marique multas et magnas res gessit: Olynthum et Byzantium bello subegit, Samum cepit, Cyzicum obsidione liberavit. Deinde classi praefectus, circumvehens Peloponnesum, Laconiam vastavit et Corcyram sub imperium Atheniensium redegit. Cum Timotheus iam senex multos magistratus gereret, insula Samus et Hellespontus ab Atheniensibus desciverunt. […]