La Lingua delle Radici 1

Giulio Cesare

C. Iulio Caesari, clarissimo omnium Romanorum, acutum ingenium magnaque rerum militarium peritia fuerunt. Adulescens tam studiosus Latinarum quam Graecarum litterarum fuit, deinde armorum gloriam summo studio appetivit. Itaque non solum strenuus dux, sed etiam subtilissimus rerum scriptor fuit. Cum praetor in Hispania esset, aspero bello Lusitanos, longe fortissimos ex omnibus Hispaniae incolis, debellavit. Postea Galliae […]

Esopo e il servo fuggitivo

Olim servus, dominum naturae asperae profugiens, Aesopo occurrit et apud eum de suis miseriis deploravit: «Mihi plagae supersunt, cibus deest. Dominus sine viatico in villam me mittit; cum domi cenat, totam noctem ei adsum; cum, advocatus, foris cenat, tecto non recipior, at usque ad primam lucem in semita iaceo. Numquam domo ad arbitrium afui; semper […]

Epica ascesa delle vette alpine

Postero die, quod barbari iam segnius incursabant, Hannibalis copiae iunctae sunt et saltus haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie, superatus est. Inde montani, pauciores iam et latrocinii magis quam belli more, concursabant modo in primum, modo in novissimum agmen, cum opportunitas data erat. Elephanti per vias artiores magna mora agebantur, tamen tutum […]

Doti di Antonino Pio

Antoninus Pius vir forma maxime conspicuus fuit, moribus clementissimus, ingenio clarissimo, mitissimus ac largissimus. Ab Hadriano antea inter quattuor consulares, quibus Italia committebatur, electus est, postea adoptatus est; semper patri religiosissime paruit. Cum autem Hadrianus apud Baias vitam amisit, eius reliquias Romam sancte et reverenter pervexit et eum divino honore coluit; statuam magni pretii Hadriano […]

Deucalione e Pirra

Iuppiter, ut genus mortale scelestum et malum exstingueret, ex omni caelo nimbos dimisit et iussit amnes ac lacus extra ripas diffluere et terras inundare. Iam mare et tellus nullum discrimen habebant: omnia pontus erant. Genus humanum in aqua atrociter demersum est, praeter Deucalionem, virum probissimum atque iustissimum, et uxorem Pyrrham, tam piam quam castam. Deucalion […]

Cerere e Prometeo

Agriculturae imperiti et plurimis periculis obnoxii, homines agros et silvas peragrabant tempus degentes sicut ferae. Itaque Ceres hominum condiciones sublevare voluit: nam dea, mater frugum, benevolentissime frumenti usum hominibus praecepit. Postea etiam Prometheus operam dedit ut hominibus genus vitae minus asperum magisque idoneum humanae infirmitati esset: Minervae auxilio in caelum celerrime ascendit et ignem surripuit […]

Catone il Censore

M. Cato, cum consulatum gessisset cum L. Valerio Flacco, sorte provinciam obtinuit Hispaniam Citeriorem exque ea triumphum deportavit. Ibi cum diu fuisset, P. Scipio Africanus consul iterum voluit eum de provincia depelli et se ei succedere. Sed hoc per senatum efficere non potuit, cum quidem Scipio principatum in civitate obtineret, quod tum non potentia, sed […]

Amor filiale e giuramento estorto

M. Pomponius tribunus plebis L. Manlium Torquatum apud populum violatae legis et nimiae severitatis accusabat, quod Manlius legitimum dictaturae tempus excesserat et filium, optimae indolis iuvenem, militiae aptum, rustico opere gravabat. Cum tamen adulescens cognovisset patrem in tanta crimina vocari, quam celerrime urbem petivit et ad Pomponii domum venit. Deinde, pietatem in patrem pluris existimans […]

Un'insidia neutralizzata dall'astuzia

Artaxerxes, quod implacabile odium in Datamen susceperat, cum animadvertisset se eum bello non oppressurum esse, insidiis (eum) interficere voluit. Sed eas Datames plerumque vitavit. Olim cum ei nuntiatum esset nonnullos, qui in amicorum erant numero, insidias facturos esse, eorum fidem temptare statuit. Itaque eo contendit ubi futuras esse insidias cognoverat. Sed hominem elegit, corpore ac […]

Un principe indegno

Appellatus est Commodus etiam Britannicus ab adulatoribus, postquam Britanni etiam alterum imperatorem contra eum diligere voluerant. Appellatus est etiam Romanus Hercules, cum feras Lanuvii in amphitheatro occidisset; narrant enim Commodum domi bestias interficere solitum esse. Voluit praeterea urbem Romanam coloniam Commodianam vocari. Inter omnes constat eum maluisse in circo quadrigas agitare quam publica negotia curare. […]