La Lingua delle Radici 1

Contatti di Alessandro con i popoli indiani

Narrant rerum scriptores, cum Alexander iter suscepturus esset, Macedonum castris appropinquavisse Indorum legatos cum multis donis. Cum in regis conspectum venissent, obsides, currus, equos, vestes purpureas, scuta Indica, leones rarae magnitudinis et tigres praebuerunt, Alexandri fidei dicionique permissuri libertatem per tot aetates inviolatam. Rex eos et eorum populos deditos in fidem accepit; deinde iussit partem […]

Annibale

Hannibal Carthaginiensis, Hamilcaris filius, adhuc puerulus, apud aram patri et patriae diis odium perpetuum erga Romanos iuraverat. Dein, Carthagine cum patre in Hispaniam venit et, postquamHamilcar et Hasdrubal e vita excesserunt, Carthaginiensium imperator creatus est. Hannibal Saguntum, foederatam civitatem, obsedit et vi expugnavit; mox Hispanicas gentes subegit. Cum bellum a Romanis Carthaginiensibus indictum est, Hannibal […]

Un Siciliano generosissimo

Ferunt Gillian Acragantinum beneficentissimum fuisse. Erat enim opibus excellens sed multo munificentior quam ditior, quod pecuniam erogare quam corripere malebat. Monumenta publicis usibus apta extruebat, spectacula populo grata edebat, magnificentissimos epularum apparatus praebebat et maxima subsidia annonae comparabat. Denique privatim civibus tenuioribus alimenta erogabat, virginibus pauperrimis dotes conficiebat. Hospites quoque, cum urbanis penatibus tum etiam […]

Un abile riformatore e stratega

Iphicrates Atheniensis multos exercitus duxit multaque bella confecit, sed multo notior est militari disciplina quam rerum gestarum magnitudine. Nam rei militaris scientissimus fuit et pugnam pedestrem novavit, arma mutans. Militibus quidem dedit pro parma peltam, hastae modum duplicavit, gladios longiores fecit. Praeterea linteas loricas, non aeneas milites habere voluit, ut ad motus concursusque levissimi atque […]

Singolare epilogo di un gesto d'ira

Cum Augustus cenaret apud Vedium Pollionem, servus, omnium incautissimus, eius crystallinum fregerat; rapi eum ira incensus Vedius iussit et crudelissimo ac novissimo poenae genere caedi. Volebat enim servum murenis obici, quas ingentissimas in piscina continebat. Saevitia longe importunissima erat. Evasit e manibus puer et confugit ad principis pedes, eius misericordiam concitaturus: clamabat se nolle piscibus […]

Morte di Ercole

Deianira, Oenei filia, Herculis uxor, cum vidisset Iolen, virginem eximiae formae, captivam adductam esse, putavit se coniugio privari posse a puella. Itaque, memor centauri Nessi, qui ei dixerat vestem tinctam centauri sanguine viri amorem reddituram esse, Deianira misit Lichan famulum ut Herculi vestem ferret. Sed paulum sanguinis, quod in terram deciderat, ardere incepit. Cum Deianira […]

La tomba di Ciro

Alexander deinde venit in urbem Parsagada, a Cyro, Persarum rege, conditam, qui in ea sepultus erat. Alexander sepulcrum iussit aperiri, in quo conditum erat regis corpus, cui dare inferias volebat. Vulgata erat fama sepulcrum multis talentis, auro argentoque repletum esse; sed Alexander clipeum putrem, arcus Scythicos et acinicem tantum repperit. Ceterum coronam auream imposuit et […]

L'alleanza tra due popoli rivali

Post Numae mortem populus Tullum Hostilum regem esse iussit. Tullus non solum Numae dissimilior fuit, sed ferocior quam Romulus. Cum aetas, vires gloriaque avita eius animum stimularent, credibiliorem belli causam reperiebat. Tunc forte agrestes Romani ex Albano agro, Albani e Romano praedas invicem fecerunt. Romani celeriores Albanis missi sunt ut ab eis res repeterent. Cum […]

Imprese di Cimone

Cimon Atheniensis, Miltiadis filius, celeriter ad principatum pervenit. Vir magnae fuit eloquentiae et singularis prudentiae, peritus et iuris civilis et rei militaris. Itaque populum urbanum in sua tenuit potestate et apud exercitum praeditus fuit magna auctoritate. Primum imperator apud flumen Strymona magnas Thracum copias fugavit; iterum apud Mycalem Cypriorum Phoenicumque classem devicit et cepit. Eodem […]

Gli ozi di Capua

Campana luxuria nostrae civitati tam utilis quam res militaris fuit. Nam invictum armis Hannibalem illecebris et oblectamentis allexit et Carthaginiensium imperium labefecit. Ea (= luxuria) ducem et exercitum vigilantiores et ferociores quam alios largis dapibus, abundanti vino, unguento rum fragrantia, corporis voluptatibus ad somnum et delicias evocavit. Punica feritas, summo periculo infestior, fracta est. Nihil […]