Breviarium ab Urbe condita di Flavio Eutropio

Il Breviarium ab Urbe condita o Breviarium historiae romanae (“Sommario della storia romana dalla fondazione della città“) è un’opera di Eutropio, maestro di retorica, politico e scrittore romano vissuto nel IV secolo d.C. Il Breviraium è strutturato in dieci libri e la tematica centrale consiste nella storia di Roma, narrata dalla fondazione dell’Urbe fino al 364, data di morte dell’Imperatore Gioviano.
Nel corso dell’opera si affronta in modo  particolarmente approfondito la politica estera, con trattazione dettagliata avvenimenti legati alle campagne militari e alle guerre di conquista

Breviarium, VII, 21

Huic Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est dictus, vir omnium virtutum genere mirabilis adeo, ut amor et deliciae humani generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus. Causas Latine egit, poemata et tragoedias Graece conposuit. In oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans duodecim propugnatores duodecim sagittarum confixit ictibus. Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino […]

I primi consoli (Breviarium, I, 9)

Hinc cnsules coepere, pro uno rege duo, hac causa creati, ut, si unus malus esse voluisset, alter eum, habens potestatem similem, coerceret. Et placuit, ne imperium longius quam annuum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles sempre essent, qui se post annum scirent futuros esse privatos. Fuerunt igitur anno primo expulsis regibus consules […]

Libro 3, Paragrafo 12

Anno quarto postquam Hannibal in Italiam pervenitM. Claudius Marcellus consul a senatu missus est pugnaturus contro Hannibalem apud Nolam Campaniae urbem. Nam Hannibal iam multas Romanorum civitates per Apuliam Calabriam Brutios occupaverat multasque alias occupaturus erat. Interdum etiam Philippus Macedonum rex ad Hannibalem legatos miserat auxlium contra Romanos promissurus si Hannibal post Romam deletam auxilium […]

Tarquinio il Superbo (1, 8)

Septimus atque ultimus Romanorum regum fuit Lucius Tarquinius Superbus, qui Volscos vicit, Gabios civitatem et Suessam Pometiam subegit. Postquam cum Tuscis pacem facerat, templum Iovi in Capitolio aedificavit. Postea, Ardeam oppugnans, in octavo decimo miliario ab urbe Roma positam civitatem, imperium perdidit. Nam filius eius Tarquinius iunior vim attulit nobilissimae feminae Lucretiae, Collatini uxori. Postquam […]

Libro 4, Paragrafo 17

Q. Pompeius deinde consul a Numantinis quae Hispaniae civitas fuit opulentissima superatus pacem ignobilem fecit. Post eum C. Hostilius Mancinus consul iterum cum Numantinis pacem fecit infamem quam populus et senatus iussit infringi atque ipsum Mancinum hostibus tradi ut in illo quem auctorem foederis habebant iniuriam soluti foederis vindicarent. Post tantam igitur ignominiam qua a […]

Anco Marzio (Breviarium, I, 6)

[1] Post hunc Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, suscepit imperium. [2] Contra Latinos dimicavit. Aventinum montem civitati adiecit et Ianiculum, apud ostium civitatem supra mare sexto decimo miliario ab urbe Roma condidit. Vicesiom et quarto anno imperii morbo periit

Furio Camillo

Contra Veientanos qui rebellaverant dictator missus est Furius Camillus qui primum eos in acie vicit deinde etiam civitatem diu obsidens cepit antiquissimam Italiae atque ditissimam. Post eam cepit et Falerios non minus nobilem civitatem. Sed postea contra eum commota est invidia quasi praedam male divisisset damnatusque ob eam causam et expulsus civitate est. Paulo post […]

Romolo

Romulus,condita civitate,quam ex nomine suo Romam vocavit,haec fere egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit,centum ex senioribus legit,quorum consilio omnia ageret,quos senatores nominavit propter senectutem. Tum cum uxores ipse et populus suus non haberent,invitavit ad spectaculum Ludorum vicinas urbi Romae nationes atque earum virgines rapuit. Commotis bellis propter raptarum iniuriam Caeninenses vicit,Antemnates, Crustuminos,Sabinos,Fidenates,Veientes.Haec omnia oppida urbem […]

Il re Numa Pompilio

Postea Numa Pompilio rex creatus est, qui bellum quidam nullum gessit, sed non minus civitati quam Romulus profuit. Nam et leges Romanis moresque constituit, qui consuetudine proeliorum iam latrones ac semibarbari putabantur, et annum descripsit in decem menses, prius sine aliqua supputatione confusum, et infinita Romae sacra ac templa constituit. Morbo decessit quadragesimo et tertio […]

Marco Aurelio

Post L. Verum M. Antoninus solus rem publicam tenuit, vir facile laudabilis. A principio vitae tranquillissimus fuit: nam ex infantia notum est quoque vultum nec ex gaudio nec ex maerore eum mutavisse. Didicit philosophiam per Apollonium Chalcedonium, scientiam lit­terarum Graecarum per Sextum Chaeronensem, Plutarchi nepotem. Scimus autem ei Latinas litteras Frontonem, oratorem nobilissimum tradidisse. Hic […]