Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro

Le favole scritte da

Fedro

Libro 2 - Favola 2

A feminis utcumque spoliari viros, ament, amentur, nempe exemplis discimus. Aetatis mediae quendam mulier non rudis tenebat, annos celans elegantia, animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat. Ambae, videri dum volunt illi pares, capillos homini legere coepere invicem. qui se putaret fingi cura mulierum, calvus repente factus est; nam funditus canos puella, nigros anus evellerat.

Libro 3 - Favola 8

Praecepto monitus saepe te considera. Habebat quidam filiam turpissimam, idemque insignem pulchra facie filium. Hi speculum, in cathedra matris ut positum fuit, pueriliter ludentes forte inspexerunt. Hic se formosum iactat; illa irascitur nec gloriantis sustinet fratris iocos, accipiens ( quid enim? ) cuncta in contumeliam. Ergo ad patrem decurrit laesura invicem, magnaque invidia criminatur filium, […]

Libro 4 - Favola 3

Fame coacta vulpes alta in vinea uvam adpetebat, summis saliens viribus. Quam tangere ut non potuit, discedens ait: “Nondum matura es; nolo acerbam sumere.” Qui, facere quae non possunt, verbis elevant, adscribere hoc debebunt exemplum sibi.

Libro 4 - Favola 19

Aesopus domino solus cum esset familia, parare cenam iussus est maturius. Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus, tandemque invenit ubi lacernam accenderet, tum circumeunti fuerat quod iter longius effecit brevius: namque recta per forum coepit redire. Et quidam e turba garrulus: “Aesope, medio sole quid tu lumine?” “Hominem” inquit “quaero.” Et abiit festinans domum. Hoc […]

Il Lupo e l'Agnello

Phaedri, clari poetae latini, fabella magnam improborum impudentiam demonstrat, qui falsis causis timidos opprimunt. Dum tener agnus limpidi rivi aquam in montana silva bibit, famelicus lupus eum aspexit. Quia devorare eum cupiebat, iurgii causam quaesivit et ei dixit:”Cur, improbe agne, aquam turbulentam mihi fecisti?”. Sed timidus agnus:”Quomodo facere possum quod dicis, lupe! Aqua enim a […]

Le rane chiedono un re

Ranae Libertate sua non contentae erant.Itaque a Iove clamore magno regem petiverunt,ut dissolutos mores vi compesceret.Pater deorum risit atque illis dedit parvum tigillum.Illud subito vadis motu sonoque terruit pavidum genus. Hoc limo diuiacebat iners,forte una rana tacite caput e stagno tollit,explorat regem et cunctas evocat.illae sine timore certatim adnatant lignumque supra turba insilit.Igitur alium regem […]

Libro 1, Favola 3

Ne gloriari libeat alienis bonis, suoque potius habitu vitam degere, Aesopus nobis hoc exemplum prodidit. Tumens inani graculus superbia pinnas, pavoni quae deciderant, sustulit, seque exornavit. Deinde, contemnens suos immiscet se ut pavonum formoso gregi illi impudenti pinnas eripiunt avi, fugantque rostris. Male mulcatus graculus redire maerens coepit ad proprium genus, a quo repulsus tristem […]

Libro 1, Favola 19

Habent insidias hominis blanditiae mali; quas ut vitemus, versus subiecti monent. Canis parturiens cum rogasset alteram, ut fetum in eius tugurio deponeret, facile impetravit. Dein reposcenti locum preces admovit, tempus exorans breve, dum firmiores catulos posset ducere. Hoc quoque consumpto flagitari validius cubile coepit. ‘Si mihi et turbae meae par’ inquit ‘esse potueris, cedam loco’.

Libro 2 - Favola 3

Laceratus quidam morsu vehementis canis, tinctum cruore panem misit malefico, audierat esse quod remedium vulneris. Tunc sic Aesopus: ‘Noli coram pluribus hoc facere canibus, ne nos vivos devorent, cum scierint esse tale culpae praemium’. Successus improborum plures allicit.

Libro 3 - Favola 9

Vulgare amici nomen sed rara est fides. Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates (cuius non fugio mortem si famam adsequar, et cedo invidiae dummodo absolvar cinis), ex populo sic nescioquis, ut fieri solet: “Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?” “Utinam” inquit “veris hanc amicis impleam!”