Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro

Le favole scritte da

Fedro

Libro 4 - Favola 4

Equus sedare solitus quo fuerat sitim, dum sese aper volutat turbavit vadum. Hinc orta lis est. Sonipes, iratus fero, auxilium petiit hominis; quem dorso levans rediit ad hostem laetus. Hunc telis eques postquam interfecit, sic locutus traditur: “Laetor tulisse auxilium me precibus tuis; nam praedam cepi et didici quam sis utilis.” Atque ita coegit frenos […]

Libro 4 - Epilogo

Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens: primum, esse videar ne tibi molestior, distringit quem multarum rerum varietas; dein, si quis eadem forte conari velit, habere ut possit aliquid operis residui; quamvis materiae tanta abundet copia, labori faber ut desit, non fabro labor. Brevitatis nostrae praemium ut reddas peto quod es pollicitus; exhibe vocis fidem. […]

Il capretto e il lupo

Haedus, dum ( = mentre) improbum lupum eludere cupit, rapida fuga linquit arva proxima stabulis et recta via in oppidum tendit; ibi confugit inter lanigeros agnos quos ( = che, oggetto) oppidani immolare divis parant. Impiger lupus ibi eum invenit et temptat sollicitare dolis: “Incolae oppidi in templis cunctis victimas mactant. Tu quoque cultrum non […]

Il padrone ha cento occhi

Cervus, venatores fugiens, caeco timore perterritus, ad proximam villam contendit, opportune in bubili se condidit et a bobus auxilium petivit. Huic boves dixerunt:<>. <>. Paulo post(=poco dopo) bubulcus quidam frondes in bubile infert sed nihil videt. Eunt redeuntque(2) omnes servi nec quisquam animadvertit cervum; venit etiam vilicus nec quicquam sentit. Tum cervus contentus gratias agit […]

Libro 1, Favola 4

Amittit merito proprium qui alienum adpetit. Canis, per fluvium carnem cum ferret, natans lympharum in speculo vidit simulacrum suum, aliamque praedam ab altero ferri putans eripere voluit; verum decepta aviditas et quem tenebat ore dimisit cibum, nec quem petebat adeo potuit tangere.

Libro 1, Favola 20

Stultum consilium non modo effectu caret, sed ad perniciem quoque mortalis devocat. Corium depressum in fluvio viderunt canes. Id ut comesse extractum possent facilius, aquam coepere ebibere: sed rupti prius periere quam quod petierant contingerent.

Libro 2 - Favola 4

Aquila in sublimi quercu nidum fecerat; feles, cavernam nancta in media, pepererat; sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat. Tum fortuitum feles contubernium fraude et scelesta sic evertit malitia. ad nidum scandit volucris: ‘Pernicies’ ait tibi paratur, forsan et miserae mihi. nam, fodere terram quod vides cotidie aprum insidiosum, quercum vult evertere, ut nostram in […]

Libro 3 - Favola 10

Periculosum est credere et non credere. Utriusque exemplum breviter adponam rei. Hippolytus obiit, quia novercae creditum est; Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium. Ergo exploranda est veritas multum, prius quam stulte prava iudicet sententia Sed, fabulosam ne vetustatem eleves, narrabo tibi memoria quod factum est mea. Maritus quidam cum diligeret coniugem, togamque puram iam pararet […]

Libro 4 - Favola 5

Plus esse in uno saepe quam in turba boni narratione posteris tradam brevi. Quidam decedens tres reliquit filias, unam formosam et oculis venantem viros, at alteram lanificam et frugi rusticam, devotam vino tertiam et turpissimam. Harum autem matrem fecit heredem senex sub condicione, totam ut fortunam tribus aequaliter distribuat, sed tali modo: “Ni data possideant […]

Libro 5 - Favola 1

Demetrius rex, qui Phalereus dictus est, Athenas occupavit imperio improbo. Ut mos est vulgi, passim et certatim ruit; “Feliciter!” succlamant. Ipsi principes illam osculantur qua sunt oppressi manum, tacite gementes tristem fortunae vicem. Quin etiam resides et sequentes otium, ne defuisse noceat, repunt ultimi; in quis Menander, nobilis comoediis, quas ipsum ignorans legerat Demetrius et […]