Maiorum Lingua B

Testi e traduzioni delle versioni dal libro Maiorum Lingua B

Consigli ai naviganti

Post ortum Pleiadum, a die (ante) VI Kal. Iunas usque ad Arcturi ortum, id est ad diem octavum decimum Kalendas Octobres, secura navigatio est: nam aestatis beneficio ventorum acerbitas mitior est. Post hoc tempus usque ad diem tertium (ante) Idus Novembres incerta navigatio est et discrimini propior propter Arcturum, vehementissimum sidus. A Novembri autem mense […]

Il mito della fondazione di Roma (I)

Romulus et Remus in iis locis, ubi expositi ubique educati erant, urbem condere statuerunt,in qua Albani et Latini,qui in civitatibus suis supererant,asylum invenire possent. His omnibus, qui agricolae erant, etiam magnus pastorum numerus additus est; quae multitudo futurorum civium facile spem faciebat urbem, quam Romulus ac Remus condituri erant, maiorem quam Albam Laviniumque fore. Intervenit […]

Moderazione e frugalità dell'imperatore Antonino Pio

Antoninus Pius tanta diligentia populos sibi subiectos rexit, ut omnia et omnes, quasi sua essent, curaret. Provinciae sub eo cunctae floruerunt, delatores extincti sunt, publicatio bonorum rarior quam umquam fuit. Neque de provinciis neque de ullis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicos rettulit atque ex eorum sententia decreta composuit. Eius victus talis fuit, […]

Un volo di uccelli rivela l'agguato

Bello Etrusco Aemilius Paulus consul, cum apud oppidum Vetuloniam, in colle positum, exercitum in planitiem demissurus esset, certior factus avium multitudinem citatiore volatu ex silva subito consurrexisse, intellexit aliquid insidiarum illic latere, quod et turbatae aves erant et plures simul evolaverant. Suspicans aves ab hostibus in silva abditis turbatas esse, praemisit exploratores per quos comperit […]

I Romani in difficoltà

Ea nocte accidit ut esset luna plena, quod maritimos aestus maximos in Oceano efficere solet; id militibus Romanis erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves, quibus Caesar exercitum transportandum curaverat et quas in aridum subduxerat, aestus complebat aqua, et naves onerarias, quae ad ancoras deligatae erant tempestas adflictabat, neque militibus ulla facultas erat aut […]

Ritratto dell'imperatore Domiziano

Tito Domitianus frater successit,Neroni aut Caligulae aut Tiberio similior quam patri vel fratri suo. Primis tamen annis moderatus et prudens in imperio fuit; sed mox crudelissimus ac dissolutissimus factus est: nam vitiis libidinis,iracundiae,crudelitatis,avaritiae se contaminavit,quare in se odium civium militumque excitavit. Interfecit nobilissimos e senatu, ne voluntati suae obstarent. Expeditiones quattuor duxit,unam adversus Sarmatas, alteram […]

Il mito della fondazione di Roma (II)

Remum priorem sex vultures vidisse tradunt, deinde duplicem numerum Romulum; tum eodem tempore et Remus et Romulus a comitibus suis reges consalutati sunt: ille tempore augurii praecepto, hic numero avium. Quare cum, ira commoti, ad manus venissent, in turba ictus Remus decidit. Vulgatior est fama Remum ludibrio fratris novae urbis muros transiluisse et interfectum esse […]

I Maghi

a] Magi sunt, qui vulgo “malefici” ob facinorum magnitudinem dicuntur. Hi et omnia rerum naturae elementa concutiunt et mentes hominum turbant, ac sine ullo veneni haustu, violentia tantum eorum carminis, eos interimunt. Daemonibus enim accitis, animos hominum agitant ut suos quisque inimicos malis artibus perimat. Magorum primus fuit Zoroastres, rex Bactrianorum, quem Ninus, rex Assyriorum, […]

Cesare previene Pompeo a Durazzo

Caesar eadem celeritate qua solebat usus, saepe conatus est ad pugnam Pompeium provocare, qui autem ne minima quidem audebat. Cum exercitu profectus, Caesar tertio die ad Pompeium pervenit iuxtaque eum castra posuit et postridie, omnibus eductis copiis, acie instructa, Pompeium ad pugnam iterum provocavit. Cum illum suis locis se tenere animadvertit, reducto in castra exercitu, […]

Virtù dell'erba salvia

“Contra vim mortis non est medicamentum in hortis”: hoc adfirmant Scholae Salernitanae medici qui, ut hominum morbis vulneribusque mederentur, plurimarum herbarum vim effectumque experti sunt, sed iidem addunt quoque eum, qui salvia cotidie utatur, certe maturam senectutem adepturum (esse). Salvia enim nervos roborat, manuum tremorem tollit febrimque acutam fugat. Quam ob causam senes anusque cibis […]