Maiorum Lingua B

Testi e traduzioni delle versioni dal libro Maiorum Lingua B

Spettacoli offerti al popolo da Augusto

Ter munus gladiatorum dedi meo nomine et quinquies filiorum meorum aut nepotum nomine. In his muneribus, quibus ego quoque interfui, depugnaverunt hominum circiter decem milia. Bis athletarum spectaculum populo praebui meo nomine. Ludos circenses feci meo nomine quattuor. Venationes bestiarum Africanarum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in circo aut in foro aut in […]

Il cane detective

Tradunt olim in Epiro repertum esse corpus hominis per insidias occisi, apud quod erat canis, qui fame sitique confectus domini corpus relinquere nolebat idque fideliter custodiebat. Qua re cognita, Pyrrhus rex iussit cadaver sepeliri, canem autem ad se ipsum adduci, ut nutriri ac curari posset. Post aliquot menses, cum Pyrrhus exercitum recenseret, canis, qui apud […]

Prudenza di Cesare e incontenibile ardore dei suoi soldati

Caesar animadvertit hostes circa vallum trepidare atque ultro citroque pavidos concursare et modo se intra portas recipere, modo inconstanter immoderateque prodire. Cum idem multi animadvertissent, obsecrare coeperunt Caesarem ne dubitaret signum proelii dare: “Hosti sollicito et anxio – inquiunt – nulla spes est. Victoriam tam certam nemini magis quam tibi di immortales portenderunt”. Sed Caesar, […]

Bucefalo, il cavallo di Alessandro Magno

De hoc equo dignum memoria est quod cum ornatus erat armatusque ad proelium, numquam se ab alio, nisi a rege, inscendi passus est. Equus, cui nomen Bucephalus erat, semper Alexandrum comitatus est et nullo alio equo Macedonum rex uti in pugna voluit. Narrant Bucephalum vitam ipsam regis servavisse: Alexander enim, bello Indico, posquam in eo […]

La guerra civile fra Cesare e Pompeo

Caesare auctore, bellum civile exsecrandum et lacrimabile ortum est, quo, praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est. Caesar enim, rediens ex Gallia victor, coepit poscere alterum consulatum atque ita ut ei deferretur sine ulla dubitatione. Marcellus consul, Pompeius, Cato ei obstiterunt et senatus iussit eum, dimissis exercitibus, Romam redire. Sed […]

Grandezza dell'imperatore Augusto

Octavianus Augustus rei publicae per quadraginta et quattuor annos solus praefuit; antea enim per duodecim annos cum Antonio et Lepido praefuerat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem quinquaginta et sex anni interfuerunt. Nullus princeps poterit unquam in bellis felicior quam Augustus esse aut in pace moderatior. Per tot annos magnopere rei publicae profuit; […]

Romolo, primo re di Roma

Condita civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, haec fere egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit, centum ex senioribus legit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores nominavit propter senectutem. Tum, cum uxores ipse et populus suus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae nationes atque earum virgines rapuit. Quam ob iniuriam commotis bellis, […]

Gara di generosità fra due centurioni rivali

Erant in eadem legione duo centuriones, Titus Pullo et Lucio Vorenus, fortissimi viri, qui virtute ceteros longe superabant. Hi perpetuas inter se controversias habebant, uter alteri virtute gloriaque anteferretur. Cum hostes Romanorum castra obsiderent, Pullo, ut alterum provacaret:”Quid dubitas,- inquit – Vorene? Aut aliam occasionem exspectas ut tuam virtutem probes? Hic dies de nostris controversiis […]

Stupore dei Galli di fronte a Roma indifesa

Cum nuntiatum est magnam Gallorum turbam iam non procul a Roma esse, Senatus exercitum misit qui Gallos profligaret et urbem a metu liberaret, sed Romani milites ad flumen Alliam, velut deorum ira obnubilati, improviso terrore compulsi et viribus suis diffisi, arma reliquerunt et fugae se dederunt. Repentina et insperata victoria commoti, Galli velut obstupefacti diu […]

Cesare riceve rinforzi

Milites legionum duarum, ex Sicilia navibus onerariis profecti, cum iam non longe a portu Ruspinae abessent, conspicati naves Caesarianas, quae in statione apud Thapsum stabant, veriti ne in adversariorum classem inciderent imprudentes, vela in altum dederunt, ac diu multumque iactati, tandem multis post diebus siti inopiaque confecti, ad Caesarem pervenerunt. Gaetuli interim perfugae, qui cum […]