Versioni Latinum Vertere

Versioni tradotte dal libro di esercizi “Latinum Vertere”.

Come educare i fanciulli

Plurimum proderit pueros statim salubriter institui; difficile autem regimen est, quia dare debemus operam ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus. Diligenti observatione res indiget; utrumque enim, et quod extollendum et quod deprimendum est, similibus alitur; facile autem etiam adtendentem similia decipiunt. Crescit licentia spiritus, servitute comminuitur; adsurgit si laudetur et in spem […]

Vittorie di Augusto

Nullo tempore ante eum magis Romana res floruit. Nam exceptis civilibus bellis, in quibus invictus fuit, Romano adiecit imperio Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam saepe ante victam, sed penitus tunc subactam, Pannoniam, Aquitaniam, Illyricum, Raetiam, Vindelicos et Salassos in Alpibus, omnes Ponti maritimas civitates, in his nobilissimas Bosphorum et Panticapaeum. Vicit autem multis proeliis Dacos. Germanorum ingentes […]

Matteo segue Gesù

Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?”. […]

La Rana Invidiosa

Quondam rana bovem in prato conspexit et invidia tantae magnitudinis rugosam inflavit pellem. Tum natos interrogavit dicens: “Quis est maior, ego an bos?”. Nati responderunt: “Bos”. Rursus rana magno nisu cutem intendit atque simili quaesivit modo: “Quis est maior?”. Illi neduo responderunt: “Bos”. Postremum rana, indignata, se inflavit omnibus viribus, sed corpus rupit et iacuit. […]

Epaminonda

Optimos habuit magistros: nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum didicit a Dionisio, carmina cantare tibiis ad Olimpiodoro, saltare a Calliprone. Philosophiae praeceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoreum. Postquam ephebus fuit et palestrae dare operam coepit, non tam magnitudini virium servivit quam velocitati; illae enim ad athletarum usum, haec ad belli utilitatem pertinebat. Itaque se […]

Croesus et Solon

Solon, sapientissimus ex omnibus Atheniensibus, olim visitavit Croesum, Sardorum regem. Croesus ostendit Soloni omnes divitias suas et dixit: “Solon, num in omni terra est vir beatior et felicior Croeso?”. Solon respondit: “Atheniensis Tellus est beatior quam Croesus; nam civis honestissimus urbis elegantissimae Graeciae fuit: vitam amisit pugnans pro patria!”. Itaque cives Athenienses insignem eius virtutem […]

Lo Sparviero e le Colombe

Qui se committit homini improbo, cum auxilium petat, exitium invenit. Saepe columbae milvum fugerunt et celeritate pennarum necem vitaverunt. Sed raptor fraude bestiolas decepit. Dixit enim: Quare aevum sollicitum ducitis? Cur me foedere regem non creatis? Ego defendam vos ab omni calamitate. Columbae credulae se tradiderunt milvo. Avis improba, ubi regnum habuit, coepit exercere imperium […]

De vulpe galloque

Narrant olim vulpem, cum gallum multasque gallinas in tecto stabuli vidisset, mox accessisse. “Salvete – inquit – audite me. Vobis nuntium laetum latura sum. Pax facta est inter omnia animalia. Leones cum cervis, lupos cum ovibus ambulantes vidi; etiam mures cum felibus saltare dicunt. Vos quoque de tecto descendere iubeo, ut amicitiam iungamus”. Gallus gallinas […]

Il buon Samaritano

Homo quidam descendebat ad Hierusalem in Hiericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via; et viso illo, praeterivit. Similiter et levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit. Samaritanus autem quidam, iter faciens, venit secus eum; et videns eum, […]

Proserpina

Pluton petiit ab Iove ut Proserpinam, filiam eius et Cereris, in coniugium daret. Iuppiter negavit Cererem passuram ut filia sua in Tartaro tenebricoso esset, sed iussit eum rapere eam flores legentem in monte Aetna qui est in Sicilia. In quo Proserpina dum flores cum Venere et Diana et Minerva legit, Pluton quadrigis venit et eam […]