Versioni Latinum Vertere

Versioni tradotte dal libro di esercizi “Latinum Vertere”.

La Battaglia di Maratona

Tum nulla civitas Atheniensibus subvenit praeter civitatem Plataensium: ea mille misit milites. Exercitus decem milibus armatorum constabat. Miltiades dux copias ex urbe eduxit locoque idoneo castra fecit; deinde, postero die, proelium commisit. Datis, Persarum dux, fretus numero copiarum suarum, confligere cupiebat. Itaque in aciem centum milia peditum, equitum decem milia produxit proeliumque commisit. Athenienses ac […]

Cloelia

Antiquis rei pubblicae temporibus, Porsena, rex Etruscorum, cum fortissimo exercitu Romam obsidebat. Castra posuerat in colle Ianiculo et a Romanis, qui indutias poscebant, virgines obsides nobilissimo genere acceperat. Inter captivas erat Cloelia. Quadam nocte Cloelia custodes decipit, equum velocissimum arripit et fugit, tranat rapidissimas undas Tiberis et petit Romam. Ubi rex Porsena audivit rem, legatos […]

Gli antichi re d'Italia (II)

Latinus rex benigne eum recepit et filiam Laviniam in matrimonium dedit. Aeneas oppidum condidit, quod Lavinium in honorem uxoris appellavit. Post mortem Aeneae, filius Ascanius regnum accepit. Hic sedem regni transtulit in alium locum et novum oppidum condidit in monte Albano, quod Albam Longam appellavit. Ascanio successit Silvius, filius Aeneae et Laviniae. Inter posteros Silvii […]

Noli confidere amico, cuius fides rebus adversis non confirmata sit

In silvam quadam ingens ursus errabat. Puer quidam, qui per silvam iter facere solus timebat, amico ita supplicavit: “Comitare me, mihi contra ursum errantem auxiliare! Si me adiuveris, tibi dabo multa et magna dona”. Amicus ille, sine cunctatione, auxilium promisit. In itinere socius, multis verbis, amicitia gloriatur. Repente ursus accedit. Tum ille in proximam arborem […]

Il Delfino

Delphinus homini amicum animal est, hominem non expavescit, ut alienum; obviam navigiis venit, adludit, certat etiam, et praeterit vela. Divo Augusto principe, delphinus, Lucrinum lacum invectus, pauperis cuiusdam puerum, in ludum litterarum itantem, qui eum panis fragmentis slliciebat, miro amore dilexit. Quocumque diei tempore, inclamatus a puero, quamvis occultus atque abditus, ex imo advolabat; praebebat […]

Aristippo e il padre di famiglia

Pater familias ad Aristippum venit et quaesivit quam mercedem philosophus peteret ut filium eius erudiret. Aristippus quingentas dracmas ab eo petivit. Sed pater, qui avarissimus erat et ignorabat quod bonum doctrina esset, ita dixit: “Minore pretio asinum emam”. Tum philosophus: “Eme et duos habebis”.

Eroismo Romano

Cum Hannibal Capuam, in qua Romanus exercitus erat, obsideret, Vibius Accaeus Paelignae cohortis praefectus vexillum trans Punicum vallum proiecit, se ipsum suosque comilitones, si eo hostes potiti essent, exsecratus, et ad id petendum subsequente cohorte primus impetum fecit. Quod ut Valerius Flaccus tribunus tertiae legionis aspexit, conversus ad suos: “Spectatores – inquit – ut video, […]

Carattere di Annibale

Numquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum habilius fuit. Plurimum audaciae ad pericula capessenda plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die, nec nocte discriminata tempora. Vestitus nihil inter […]

E' necessario studiare le attitudini dei giovani

Virtus praeceptoris haberi solet, nec immerito, diligenter in iis quos erudiendos susceperit notare discrimina ingeniorum, et quo quemque natura maxime ferat, scire. Nam est in hoc incredibilis quaedam varietas, nec pauciores animorum paene quam corporum formae. Utile deinde plerisque visum est ita quemque instituere, ut propria naturae bona doctrina foverent et in id potissimum ingenia, […]

I Galli

Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili, luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum et sublatius insolentes. Metuendae voces conplurium et minaces placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis maximeque apud Aquitanos poterit aliquis videri vel femina licet perquam pauper ut alibi frustis squalere pannorum. Ad […]