Versioni Latinum Vertere

Versioni tradotte dal libro di esercizi “Latinum Vertere”.

Gli antichi re d'Italia (I)

Saturnus, filius Caeli et Terrae, olim in Italiam venit et in Latio constitit, apud Ianum regem. Ibi haud procul a Ianiculo oppidum condidit et Italis primus agriculturam ostendit. Sub Saturno rege incolae Italiae securam et beatam vitam vivebant, sine bellis et periculis; quare posteri illam aetatem appellaverunt auream. Postea Latinus in illis locis imperavit. Sub […]

Non fidarti delle lodi ingannevoli

Qui gaudit laudibus subdolis, plerumque dat turpes poenas stultitiae suae. Olim corvus, stultissimum animal, de fenestra rapuit caseum quem devorare cupiebat. Callida vulpes, quae stultum animal in celsa arbore viderat, casei cupiditate flagravit et haec verba cum corvo fecit: “O corve, avis es cuius insignis est pennarum nitor et quae magnum decus in vultu et […]

Cesare giunge ai confini dei Belgi

His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit, et, inita aestate, misit legatum Quintum Pedium, qui eas deduceret in Galliam interiorem. Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit. Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis, qui finitimi Belgis erant, ut ea, quae apud eos gerantur, cognoscant, seque de his rebus […]

Audacia e virtù di Marco Valerio

Gallus quidam, vir ingenti corpore et statura, cum Romanos singulos ad singulare certamen provocaret, Marcus Valerius, tribunus militum, cupidus tantae procacitatis frangendae, eum petivit. Tradunt mirum prodigium tum fuisse: ubi enim Valerius armatus processit, corvus ei supra dextrum brachium sedit atque alis unguibusque oculos Galli verberavit. Itaque corvi auxilio tribunus Romanus, sine ulla difficultate, adversarium […]

Storici esempi di amore fraterno

Digna est maxima admiratione Tiberii Caesaris pietas erga Drusum fratrem, cuius in Germania exstincti corpus usque Romam pedibus maestus atque squalore obsitus prosecutus est. Publius Rutilius levi morbo impeditus tam de fratris dignitate sollicitus fuit, ut, in petitione consulatus, audita eius repulsa, continuo animam efflaverit. L. Lucullus, quamquam natu maior quam Marcus frater, fraterna caritate […]

Il tempio di Giunone

Sex milia aberat urbe Crotone nobili templum (ipsa urbe erat nobilius) Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis. Lucus ibi, frequenti silva et proceris arboribus saeptus, laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore; separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati […]

Il maestro si abbassi al livello del discepolo

Incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptorum iucundior imitatio est. Vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt; proxima amplectentur magia, ut vites arboribus adplicitae inferiores prius adprendendo ramos in cacumina evadunt. Quod adeo verum est, ut ipsius etiam magistri, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non […]

L'imperatore Giuliano

Caesar kalendis Decembribus Mediolano egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus de industria silebatur ne parata diffluerent. Indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda Germania, pertinaci barbarorum obsidione reseratam magnis […]

La Colomba e la Formica

Iuxta ripam aquae columba albas pennas lavabat, cum in aqua formicam parvam vidit. Multis lacrimis, vicinae auxilium formica petebat. Tunc columba, misericordia mota, herbam secuit et bestiolae dedit. Formica mox enatavit et columbae gratias multas egit. Agricola autem, videns columbam in ripa, bonam praedam eam putavit. Dum, sine mora, sagittas parat, formica grata plantam agricolae […]

Il Cavallo e il Cervo

Beluae in liberis campis vivunt et aquam limpidam rivorum bibunt. Sed equus superbus incedit, iubam quassat et clamat: ego dominus agrorum sum; mea est silva, meae sunt herbae, mea est aqua rivi. Beluae murmurant, sed postea imperio equi subiciunt. Cervus invidus observat copiosa pabula equi et pugnat adversus superbam bestiam. Post asperas pugnas equus petit […]