Versioni Latinum Vertere

Versioni tradotte dal libro di esercizi “Latinum Vertere”.

Sacrifici Umani

Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam qui sunt adfecti gravioribus morbis, quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant, aut se immolaturos vovent, administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent […]

Il Cervo alla Sorgente

Cervus ad fontem pervenit viditque imaginem suam in aquarum speculo: ramosa cornua laudabat atque nimiam crurum tenuitatem vituperabat. Subito vocem venatorum audivit et fugit per campum: cursu levi canes elusit. In silvam tunc belua intravit, ubi longa ramosaque cornua eam impediverunt et canes morsibus saevis laceraverunt. Tum moriens dixit: “O me infelicem! utilia crura despexi, […]

Alcibiade

Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis. Nemo fuit excellentior vel in vitiis vel in virtutibus. Natus enim in amplissima civitate, formosissimus fuit; ad omnes res aptus consiliique plenus: namque imperator fuit summus et mari et terra; disertus, laboriosus, patiens, liberalis, splendidus non minus in vita quam victu; affabilis, blandus. Idem, simul ac se remiserat, luxuriosus, dissolutus, libidinosus, […]

Il Paradiso Terrestre

Deus posuit Adamum et Evam in horto amoenissimo, qui solet appellari Paradisius terrestris. Ingens fluvius irrigabat hortum: erat ibi omnes arbores iucundae aspectu, et fructus gustu suaves, inter has arbor scientiae boni et mali. Deus dixit homini: “Utere fructibus omnium arborum Paradisi, praeter fructum arboris scientiae boni et mali: nam, si comedes fructum, morieris”.

Dio scaccia Adamo ed Eva

Cum serpens decepisset, Dominus dixit serpenti: quia decepisti mulierem, in odium venies hominibus et animalibus; reptabis super pectus et comedes terram. Inimicitiae erunt inter te et mulierem; ipsa olim conteret caput tuum. Dixit etiam mulieri: afficiam te multis malis et servies homini. Deinde Deus dixit Adamo: quia oboedivisti uxori tuae, habebis terram infestam, ea fundet […]

Alcune parabole del Regno dei Cieli

Aliam parabolam proposuit eis, dicens: “Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo; quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis eius”. Aliam parabolam locutus est eis: “Simile est regnum caelorum fermento, quod […]

Intelligente Piano di Cesare

His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit, qui locum idoneum castris deligant. Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures, Caesarem secuti, una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt, inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse […]

Imprese di Scipione

Anno decimo quarto postquam in Italiam Hannibal venerat, Romani consulem creaverunt Scipionem, qui multa in Hispania bene egerat, et senatus eum in Africam misit. Is in Africa contra Hammonem, ducem Afrorum, pugnans, exercitum eius profligat. Secundo proelio undecim milia hostium occidit et castra capit cum quattuor milibus et quingentis militibus. Deinde Syphacem, Numidiae regem, qui […]

Annibale comincia a disperare

Desperans Hannibal Hispanias contra Scipionem ducem diutius posse retineri, fratrem suum Hasdrubalem ad Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is, veniens eodem itinere, quo etiam Hannibal venerat, a consulibus Appio Claudio Nerone et M. Livio Salinatore apud Metaurum fluvium et Senam, Piceni civitatem, insidias compositas incidit. Strenue tamen pugnans occisus est; ingentes eius copiae captae aut […]

Catone

In hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit ut, quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. Nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit; urbanas rusticasque res pariter callebat. Ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit: huic ingenium versatile sic pariter ad omnia fuit, ut […]