Versioni Latinum Vertere

Versioni tradotte dal libro di esercizi “Latinum Vertere”.

Amilcare

Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Carthaginiensis, primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia praesse coepit exercitui. Cum ante eius adventum et mari et terra male res gererentur Carthaginiensium, ipse ubi adfuit, numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e contrario occasione data lacessivit semperque superior discessit. Quo facto, cum paene omnia […]

L'acropoli, sede degli dei

Scimus Periclem maxime pium fuisse et deos semper coluisse. Itaque, cum Persae victi essent, diis maximas gratias agere statuit. Erat in urbe collis quidam in quo reliquiae arcis antiquae supererant. Pericles non ignorabat illum collem iucundissimum esse, imprimis Minervae, Iovis filiae. Nam Athenienses putabant Minervam inter omnes urbes Athenas amare et colere. In eo igitur […]

Persiani e Macedoni

Proelium committitur inter Macedones Persasque. Macedones cum contemptu in hostes ruebant: Persae contra mori quam vinci praeoptabant. Raro in ullo proelio tantum sanguinis fusum est. Darius, cum vinci suos videret, mori etiam ipse voluit, sed a proximis amicis fugere compulsus est. Cum quidam ei suaderent ut pons Cydni fluminis intercluderetur ad iter hostium impediendum, ita […]

Stato d'animo di Annibale

Frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur Hannibal legatorum verba audisse. Postquam edita sunt mandata: “Iam non perplexe – inquit- sed palam revocant, qui, vetando supplementum et pecuniam mitti, iam pridem retrahebant. Vicit ergo Hannibalem non populus romanus, totiens caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia. Neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio […]

Doveri dei genitori

In parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim. Nec de patribus tantum loquor: nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistulis traditus, et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem. Nec […]

La reggia misteriosa

Iam scies ab introitu primo dei cuiuspiam luculentum et amoenum videre te diversorium. Nam summa laquearia citro et ebore curiose cavata subeunt aureae columnae, parietes omnes argenteo caelamine conteguntur bestiis et aliis id genus pecudibus occurrentibus ob os introeuntium. Mirus prorsum homo, immo semideus vel certe deus, qui magnae artis suptilitate tantum efferavit argentum. Enim […]

Scipione in Spagna

Interea ad Hispanias, ubi, occisis duobus Scipionibus, nullus Romanus dux erat, Romani P. Cornelium Scipionem mittunt, filium P. Scipionis, qui ibidem bellum gesserat, vir Romanorum omnium et sua aetate et posteriore tempore fere primus. Is Carthaginem Hispaniae capit, in qua Afri habebant omne aurum et argentum et belli apparatum, nobilissimos quoque obsides, quos ab Hispanis […]

Una Triste Sorte

Orpheus, poeta clarus lyrae sono etiam saxa et beluas commovebat. Nupta Eurydice, venusta nympha, cum Orpheo vitam beate agebat. Olim autem coluber inter herbam occultus nympham necavit. Tum maestus Orpheus Inferorum reginam commovere atque sic nuptam ad vivos reducere temptavit. Ad Inferos descendit, ad Proserpinae solium accessit et lyra suaviter cecidit. Mortuorum umbrae undique accurrerunt; […]

Il Vecchio e la Morte

Infelix senex gravia onera umeris sustinebat: fessus, labore aetateque confectus divitum domus aspiciebat dicebatque: “Felicem vitam divites ducunt, in toris iucunde cubant, bene edunt, expedite ambulant; ego contra vitam duram vivo invideoque aliis”. Itaque onera deiecit Mortemque invocavit dicens: “Veni Mors: vires iam me deficiunt, melius animam efflare, melius mortem occumbere!”. Anicula tunc atrata venit […]

Caino e Abele

Adamus habuit multos liberos, inter quos Cainus et Abel numerantur: hic fuit pastor, ille agricola. Uterque obtulit dona Domino: Cainus quidem fructus terrae, Abel autem oves egregias. Dona Abelis placuerunt Deo; non autem dona Caini: quod Cainus aegre tulit. Dominus dixit Caino: “Cur invides fratri? Si recte facies, recipies mercedem; sin autem male, lues poenam […]