Versioni Latinum Vertere

Versioni tradotte dal libro di esercizi “Latinum Vertere”.

Il giudizio di Paride

Iuppiter, cum Thetis Peleo nuberet, ad epulum dicitur omnes deos convocasse, excepta Eride, id est Discordia, quae cum postea supervenisset nec admitteretur ad epulum, ab ianua misit in medium malum, dicens: “Quae est formosissima, attollat”. Iuno, Venus, Minervam formam sibi vindicare coeperunt, inter quas magna discordia orta, Iuppiter imperat Mercurio ut deducat eas in monte […]

Anco Marzio

Mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres redierat hique interregem nominaverant. Quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creavit; patres fuere auctores. Numae Pompili regis nepos filia ortus Ancus Marcius erat. Qui ut regnare coepit et avitae gloriae memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis […]

Le nutrici

Ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus: quas, si fieri possit, sapientes Chrysippus optavit; certe, quantum res pateretur, optimas eligi voluit. Et morum quidem in his haud dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur. Has primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur, et natura tenacissimi sumus eorum quae rudibus annis percepimus: ut sapor, […]

Origine delle guerre puniche

Victor Italiae populus Romanus, cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias populatus incendio silvas, interveniente flumine abrumpitur, paulisper substitit. Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam, quodam modo Italiae suae abscissam, et quasi revulsam, adeo cupiditate eius exarsit ut cum nec mole iungi, nec pontibus posset, armis belloque iungenda, et ad continentem suum […]

Edipo e la Sfinge

A Iunone irata quondam Sphinx in agrum Thebanum missa est. Sphingi, sicut omnibus constat, milieris facies pectusque, pedes caudaque leonis, pennae avis erant. Praetereuntibus Sphinx obscurum aenigma proponebat. Qui illud non solvebat, ab ea lacerabatur. Oedipus ad urbem Thebas venit et Sphinx eum rogavit: “Quid mane quattuor, meridie duobus, vesperi tribus peditus incedit?”. Statim ille: […]

Teseo e Arianna

Memoria Tesei, Aegei filii, numquam ex memoria minuitur. Olim enim Atticam innumera monstra infestabant et piratae eam vexabant. Praeterea Athenarum incolae, iuxta imperium tyranni Cretae, quotannis septem pueros totidemque puellas in insulam praedam Minotauro mittere debebant. Theseus autem, Atticae regis filius, primum patriam a monstris liberavit tutamque a piratarum insidiis reddidit; deinde etiam Minotaurum necare […]

Esempio di Eroismo

Etruscorum rex, Porsenna, Tarquinios in regnum restituere cupiebat; itaque cum inimico exercitu Romae appropinquabat. Magnus timor Romanos invasit; ideo in urbem ex agris demigraverunt ipsamque urbem praesidiis firmaverunt. Iam omnia loca satis tuta erant: solum pons Sublicius tamen iter hostibus dabat. Sed Horatius Cocles in primo aditu pontis stetit et solus aciem hostium sustinuit. Interea […]

De Achille

Achilles fortissimus ex Graecis ducibus qui Troiae pugnaverunt, Polyxenam, formosissimam filiarum Priami amavit. Sed Alexander et Deiphobus, fretres puellae, heroa Graecum occiderunt. Cum Graeci statuerunt in patriam revertere, quisque praedam ducebat. Ex sepulcro, tunc, vox Achillis praedae partem expostulavit. Itaque Danai Polyxenam ad sepulcrum Achillis immolaverunt. Alteram fabulam narrant scriptores. Achillem, enim, ut illi scribunt, […]

I Principali Comandamenti

Mense tertio Hebraei ad montem pervenerunt, ubi Deus legem cum apparatu terrifico dedit. Stabat populus trepidus ad radices montis fumantis, cum Dominus dixit: “Ego sum Dominus qui eduxi vos e servitute Aegyptiorum. Non erunt vobis dii alieni: ego unus Deus et non est alius praeter me. Non usurpabitis numen Dei vestri temere et sine causa. […]

Temistocle

Themistocles, Nèocli filius, Atheniensis fuit. Huius vitia magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares putentur. Pater eius Nèocles generosus fuit. Is uxorem Halicarnassiam civem duxit, ex qua natus est Themistocles, qui a patre exheredatus est. Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. Nam cum iudicavisset sine summa industria non posse eam […]