Versioni Latinum Vertere

Versioni tradotte dal libro di esercizi “Latinum Vertere”.

Un uomo poverissimo

Hominibus nullum bonum vita carius est. Homo pauperrimus, senectude et morbo debilitatus, in humillimo tecto vivebat, pessimas vestes induebat, vilissimos cibos manducabat; melioris fortunae nullam spem habebat. Olim in silva ligna recidit. Vespere lignorum fascem ad miseram casam portabat. Itinere et gravissimo labore defatigatus,gravem fascem in terra deposuit et in lignis sedit. Pulcherrimas divi tum […]

De Nilo Aegyptoque

Nilus per Africae deserta fluit. Primum limpidas aquas vehit, deinde rubras arenas accipit, mox multas quoque herbas volvit. Ita, Nili aquae, non semper caeruleae, sed variae sunt. Fluvius extra ripas ruit totumque campum diu operit. Tum agricolarum vici super aquas, velut insulae, emergunt. Nili aquae agris fecundum limum quotannis apportant. Ubi fluvius decrescebat, antiquae Aegypti […]

Il passaggio del Mar Rosso

Moyses Deo oboedivit: tenebat manum extensam super mare et Deus aquas divisit, quae intumescentes hinc et inde pendebant. Flavit etiam ventus vehemens et alveum exsiccavit. Tum Hebraei intraverunt in mare siccum: erat enim aqua tamquam murus a dextra et laeva. Rex quoque Aegyptius intravit cum universo exercitu; sed Dominus currus Aegyptiorum subvertit. Quare Aegyptii fugerunt. […]

De Troia Deleta

Achivi post decem annos Troiam non expugnaverunt. Epeus tunc, equum mirae magnitudinis ligneum fecit et implevit militibus. In equo Achivi scripserunt: “Danai Minervae dono dant”. Cum Troiani equum viderunt, laeti alacresque in arcem Minervae duxerunt, postea ederunt biberuntque; denique vino lassi dormiverunt. Achivi tunc ex equo aperto exierunt, portarum custodes occiderunt, oppidum Troiam incenderunt.

La Nascita di Mosè

Mulier Hebraea peperit filium, quem, cum videret formosum, voluit servare. Quare abscondit eum tribus mensibus: sed cum non posset eum diutius occultare, sumpsit fiscellam scirpeam, quam linivit bitumine ac pice. Deinde posuit intus infantulum et exposuit eum inter arundines ripae fluminis. Habebat secum unam comitem sororem pueri, quam iussit stare procul, ut eventum rei exploraret.

I Nervii

Caesar in fines Ambianorum pervenit, qui se suaque omnia sine mora dediderunt. Eorum fines Nervii attingebant; quorum de natura moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat: nullum aditum esse ad eos mercatoribus; nihil vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod iis rebus relanguescere animos et remitti virtutem existimarent; esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque […]

Esempi di eroismo dei Romani

Tria singularis virtutis exempla oportet recordari: primum Cincinnati, secundum Horatii Coclitis, tertium Mucii Scaevolae. L. Q. Cincinnatus, dictator creatus, agrum quem arabat reliquit ut Aequos vinceret liberaretque exercitum L. Minucii consulis. Quo bello confecto triumphum recusavit atque in agrum suum rediit. Horatius Cocles solus pontem Sulpicium defendit, quem Romani rescindebant ut exercitum Porsennae Tiberim transire […]

Morte di Cesare

Inde Caesar, bellis civilibus toto orbe conpositis, Romam rediit. Agere insolentius coepit et contra consuetudinem Romanae libertatis. Cum ergo et honores ex sua voluntate praestaret, qui a populo antea deferebantur, nec senatui ad se venienti adsurgeret aliaque regia et paene tyrannica faceret, coniuratum est in eum a sexaginta vel amplius senatoribus equitibusque Romanis. Praecipui fuerunt […]

Facile vittoria di Ciro

Itaque Cyrus traiectis copiis, cum aliquantisper in Scythiam processisset, castra metatus est. Dein postero die simulato metu, quasi refugiens castra deseruisset, ita vini adfatim et ea, quae epulis erant necessaria, reliquit. Quod cum nuntiatum reginae esset, adulescentulum filium ad insequendum eum cum tertia parte copiarum mittit. Cum ventum ad castra Cyri esset, ignarus rei militaris […]

Le insidie scoperte da Datame

Datames, cum nuntium accepisset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum numero erant, experiri voluit verum falsumne sibi esset relatum. Itaque eo profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant. Sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eum ire quo ipse censuerat iussit; ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes […]