Versioni Latinum Vertere

Versioni tradotte dal libro di esercizi “Latinum Vertere”.

L'esilio

Videamus quid sit exilium; nempe loci commutatio. Ne angustare videar vim eius et quocquid pessimus in se habet subtrahere, hanc commutationem loci sequuntur incommoda: paupertas, ignominia, contemptus. Adversus ista postea confligam; interim primum illud intueri volo, quid acerbi afferat ipsa loci commutatio. “Carere patria intolerabile est”. Adspice agendum hanc frequentiam, cui vix urbis immensae tecta […]

Plinio il Vecchio

Plinius Secundus Novocomensis equestribus militiis industrie functus procurationes quoque splendidissimas et continuas summa integritate administravit, et tamen liberalibus studiis tantam operam dedit, ut non temere quis plura in otio scripserit. Itaque bella omnia, quae unquam cum Germanis gesta sunt, XX voluminibus comprehendit, itemque “Naturalis Historiae” XXXVII libros absolvit. Periit clade Campaniae; cum enim Misenensi classi […]

Vis boum est maxima

Bos est omnium animalium pretiosissimum. Nemo ignorat patientiam, gravitatem et utilitatem bovis. Nullum animal mitius et patientius voluntati hominum paret. Etiam muli, equi et asini saepe glebas aratris volvunt, sed vis boum est maxima. Boves praebet immensa beneficia: nobis dant pelles, quibus calceos, tentoria, utres conficimus; gravissimos currus trahunt, profundos sulcos aratro ducunt. Merito igitur […]

De Cane Avido

Canis, dum gerit carnem per flumen, videt in aquarum speculo imaginem suam. “En, inquit, canis alter magnam partem carnis habet; ego autem parvam”. Tum, magna aviditate, carnem emittit et alteram petit. Sed, magno cum dolore, amittit suam et alteram et sero suam stultitiam deplorat.

Esempio di Vera Virtus

Traianus imperator fortis miles et rei militaris peritus erat. Suo exercitu multas gentes vincebat; pedites atque equites Romani, sub Traiani imperio, magno impetu pugnabant et hostium exercitus fuderunt: ita exercitus Romani pervenerunt usque ad remotas planities Orientis. Sed Traianus etiam princeps iustus atque benevolus erat. Olim anus constitit ante imperatoris equum et manus protendebat iustitiamque […]

Morte di Laocoonte

Laocoon, Apollinis sacerdos, contra voluntatem Apollinis uxorem duxit atque liberos procreavit. Olim sacrum faciebat Neptuno ad litus. Apollo, tunc occasione data, a Tenedo per fluctus maris dracones misit duos, ut filios Antiphontem et Thymbracum necarent. Laocoon filiis auxilio succurit, sed dracones eum quoque necaverunt. Cum Troiani statuerant equum ligneum in arcem Minervae ducere, Laocoon hastam […]

Amilcare e il figlio Annibale

Hamilcar in Hispaniam venturus erat et magnas res secunda gessit fortuna: magnae bellicosaeque gentes ab Hamilcare vinctae sunt Africaque equis, armis, viris, pecunia locupletata est; sed adversus Vettones pugnaturus erat cum occisus est. Perpetuum odium Hamilcaris erga Romanos secundum bellum Poenicum concitavit. Nam Hannibal, Hamilcaris filius, contra Romam pugnaturus fuit dicuntque saepe Romanorum exercitus ab […]

Il cane e il pezzo di pane

Canis, cum in flumine natans carnem ore teneret, vidit in aquarum speculo imaginem suam putavique alterum canem alteram praedam ferre; quare eripere illam volui; sed eius aviditas decepta est: cum enim alterum canem praeda spoliare conaretur, suam demisit nec quam petebat attingere potuit. Qui alienum appetit, merito suum amittit.

Giove

Deorum rex, Iuppiter olim Hebae filiae duas columbas donavit, quae vocem humanam habebant. Altera advolavit in Dodonam, glandiferam Epiri silvam, et ibi consedens in altissima arbore praecipit agricolis ut submoverent sacrilegum ferrum a sacrata quercu. Incolae ibi collocaverunt oraculum Iovis, in quo erant vasa quae, cum unum tangeretur, universa resonabant. Altera columba in Lybiam pervenit […]

Morte di Pompeo

Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores neque melioribus ducibus convenerant, totum terrarum orbem facile subacturae, si contra barbaros ducerentur. Pugnatum est ingenti intentione victusque ad postremum Pompeius est et castra eius direpta sunt. Ipse fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatus datus fuerat, propter iuvenilem eius aetatem, acciperet auxilia. […]