Lingua Magistra 1

La guarigione del paralitico

Iesus ascendit in naviculam et transfretavit et venit in civitatem suam. Et ecce portabant ei paralyticum qui iacebat in lecto. Et quia vidit Iesus fidem illorum, dixit paralytico: «Confide,1fili; remittuntur peccata tua». Et ecce scribi dixerunt intra se: «Is blasphemat». Et quia viderat Iesus cogitationes eorum, dixit: «Cur2cogitatis mala in cordibus vestris? Est enim facilius […]

Alcuni precetti di vita

Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! Attendite a falsis prophetis,1qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

Le beatitudini

Iesus vidit autem turbas et ascendit in montem; accesserunt ad eum discipuli eius; et Iesus docebat eos et dicebat: «Beati pauperes spiritu, quoniam eorum est regnum caelorum. Beati, qui lugent, quoniam consolabuntur. Beati mites, quoniam possidebunt terram. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam saturabuntur. Beati misericordes, quia ipsi1misericordiam habebunt. Beati mundi corde, quoniam Deum […]

Erode e i Magi

Quia autem genitus erat Iesus in Bethlehem Iudaeae in regno Herodis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam et dixerunt: «Ubi1est, qui genitus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus ad eum». Magorum verbis autem Herodes maxime rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; et congregavit omnes principes sacerdotum et scribas […]

Dio crea l'uomo e la donna

Et dixit Deus: «Faciemus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et homines praeerunt piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra». Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos. Benedixitque illis Deus et dixit illis Deus: «Crescite et multiplicamini […]

I primi tre giorni della creazione

In principio creavit Deus caelum et terram. Quod terra autem erat vacua, et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei errabat super aquas. Dixitque Deus: «Erit lux». Et creata est lux. Et vidit Deus lucem bonam et divisit Deus lucem ac tenebras. Appellavitque Deus lucem diem et tenebras noctem. Fuit vespere et mane. Dixit quoque Deus: […]

I compagni di Ulisse compiono un sacrilegio

In insulam Siciliam ad Solis pecus sacrum venerat, quod a sociis eius coctum erat et in aeneo mugiebat; Ulixes, qui monitus erat ab Tiresia et a Circe, multos socios ob eam causam ibi amisit, ad Charybdinque pervenit, quae ter die obsorbebat terque1eructabat; eam consilio Tiresiae superavit. Sed ira Solis, quod pecus eius erat violatum (nam […]

Ulisse segue le indicazioni di Circe

Inde pervenit ad lacum Avernum, ad inferos descendit, ibique invenit Elpenorem socium suum, quem ad Circen reliquerat, interrogavitque eum: «Quomodo1ad inferos pervenisti?»; cui Elpenor respondit: «Ebrius per scalam cecidi et cervices fregi; nunc te oro: si2ad superos reverteris, me sepulturae trades et mihi in tumulo gubernaculum pones». Ibi et cum matre Anticlia verba fecit de […]

Ulisse prosegue il suo viaggio

Ad Laestrygonas pervenit et eorum rex Antiphates socium Ulixis devoravit navesque eius undecim confregit praeter unam, quà cum sociis suis evasit in insulam Aenariam ad Circen, Solis filiam, quae potione homines in feras bestias commutabat. Ad quam Eurylochum cum multis sociis misit, quos illa ab humana specie immutavit. Eurylochus, qui non intraverat, propter timorem inde […]

L'Odissea raccontata da Igino

Ulixes, qui ab Ilio in patriam Ithacam revertebat, tempestate ad Ciconas est deductus, quorum oppidum Ismarum expugnavit praedamque sociis distribuit. Inde pervenit ad Lotophagos, homines minime malos, qui loton ex foliis florem procreatum1edebant; id cibi genus tantam suavitatem praestabat; nam qui id gustabant, oblivionem capiebant neque in patriam revertebant. Socii, qui ad eos missi erant […]