Lingua Magistra 1

Condannato ad avere fame e sete

Tantalus Iovis et Plutonis filius procreavit ex Dione Pelopem. Iuppiter Tantalo sua consilia concredebat et ad epulum deorum admittebat, quae Tantalus ad homines renuntiavit; ob id ad inferos in aqua media fine corporis stat semperque sitiet; Tantalus aquam sumére temptabit et aqua recedet. Item poma ei super caput pendent, quae a Tantalo rami, qui vento […]

Le fatiche di Ercole (II)

Augeae regis boum stercus breviter purgavit; eum Iuppiter adiuvit; in bovilia flumen ammisit et totum stercus abluit. Taurum, cum quo Pasiphae concubuit, ex Creta insula ad Mycenas vivum adduxit. Diomedem Thraciae regem et equos eius, qui carnem humanam edebant, cum Abdero famulo interfecit; equorum autem nomina Podargus, Lampon, Xanthus, Dinus. Hippolytae Amazonae, Martis et Otrerae […]

Le fatiche di Ercole (I)

Hercules puer dracones duos, quos Iuno misit, in cunis necavit, unde primigenius est dictus. Leonem Nemaeum, quem Luna nutrivit in antro atrotum, necavit, cuius pellem pro tegumento habuit. Hydram Lernaeam Typhonis filiam cum capitibus novem ad fontem Lernaeum interfecit. Hydram, quae tantam vim veneni habuit et homines necabat, Minervae auxilio interfecit et exinteravit et eius […]

La vendetta di Medea

Aeetae Medea et Idyiae filia ex Iasone1iam filios Mermerum et Pheretem procreavit summàque concordià vivebant; sed Iaso in reprehensionem incurrebat: nam homo tam validus ac formosus ac honestus uxorem advenam atque veneficam habebat. Ei Creon Menoeci filius rex Corinthius filiam suam Glaucen dedit uxorem. Medea, quae tanta contumelia a Iasone afficiebatur, coronam ex venenis fecit […]

Vulcano, un marito tradito

Olim Venus cum Marte clam concubuit, sic Vulcanus Martem astutià decepit et catenam ex adamante fecit et circum lectum posuit. Ille ad constitutum venit, concidit cum Venere in plagas et se non exsolvebat. Id Sol Vulcano nuntiavit, ille eos nudos vidit; deos omnes convocavit; qui eos viderunt et riserunt. Ex eo Martem pudor terruit nec […]

Alcesti muore al posto del marito

Alcestim, Peliae et Anaxibies Biantis filiae filiam, complures proci petebant in coniugium; Pelias eorum condiciones repudiavit et simultatem constituit: «Ei ego filiam dabo, qui feras bestias ad plaustrum iunget; is Alcestim in coniugio avehet». Itaque Admetus ab Apolline petiit: «Deus, Apollo, me adiuva!» Apollo autem, qui ab eo in servitutem liberaliter est acceptus, aprum et […]

I Tirreni

Tyrrheni, qui postea Tusci sunt dicti, piraticam faciebant; olim Liber puer in navigium eorum conscendit, sed piratae eum capiebant atque occidére temptaverunt. Acoetes, quietus nauta, eos inhibebat. Liber vidit eorum violentiam et remos in thyrsos commutavit, vela in pampinos, funes in hederam; deinde leaenae cum pantheris prosiluerunt. Piratae feras viderunt et territi sunt, itaque in […]

Vivi dopo il diluvio

Cataclysmos, quem nos diluvium dicimus, universos viros et feminas occidit praeter Deucalionem et Pyrrham, qui in montem Aetnam, qui maxime altus in Sicilia est, fugerunt. Ei in locis desertis vitam solitariam agebant et maestitià afficiebantur; itaque Iovi, deorum domino, dixerunt: «Iuppiter, aut tu nobis viros et feminas dabis aut nos idem malum habebimus». Tum deorum […]

Un mitico re dell'Egitto: Epafo

Iuppiter, deorum dominus, Epaphum ex Io procreabat; Epaphus ex Iovis imperio Aegypti oppida communiebat ibique regnabat. Is oppidum primum Memphim et alia oppida constituebat et ex Cassiopia procreabat filiam Libyam; a filia terra Africana appellabatur Libya.

La prima donna, "dono" degli dèi

Prometheus Iapeti filius primus viros ex luto fingebat. Postea Vulcanus domini deorum imperio ex luto feminam faciebat; feminae Minerva animam dabat ceterique dii multa dona dabant; itaque dei feminam Pandoram nominabant. Pandora dabatur in coniugium Epimetheo; inde gignitur Pyrrha.