Lingua Magistra 1

Cerco l'uomo

Aesopus solus domini sui erat servus et cenam mature parabat. Focum ergo quaerebat et totum oppidum lustrabat, tandemque inveniebat et lucernam accendebat; sed ad proprium domicilium per forum revertebat et vir e turba garrulus dicebat: «Aesope, quid medio sole lucernam geris?» «Virum» respondebat «quaero». Et ad casam festinabat. Molestus garrulus in animo suo Aesopi verba […]

La cicala e la civetta

Cicada noctuae acerbum convicium exprimebat; nam noctua cibum in tenebris quaerit et in cavo ramo somnum interdiu capit. Noctua rogabat: «Cicada, tace!», sed bestiola valide sine mora clamabat. Rursus noctua ira accendebatur; nullum noctua habebat auxilium et verba eius contemnebantur; itaque garrulae cicadae fallaciam instituebat: «Cicada, canis et ego non dormio; vere magnà peritià canis […]

La mosca e la mula

Musca in plaustro sedebat et mulam increpabat: «Mula, tarda es, cur non cito procedis? Tibi aculeo collum conpungam». Respondebat mula: «Verbis non moveor tuis; sed timeo virum qui sella prima sedet et lento flagello cursum meum temperat et frenis continet. Itaque exstingue frivolam insolentiam; nam et tricare et currére scio». Fabula merito deridet eum qui […]

Un macellaio spiritoso

Olim vir apud lanienam simium videt inter reliqua cibaria atque obsonia; itaque e lanio quaerit: «Quid sapit simius?» Tum lanius virum deridet et dicit: «Sicut rostrum est, ita etiam sapor est». Lanii verba ridicule, non vere dicuntur; nam et formosos saepe invenimus molestos et sordidà formà multos cognoscimus probos.

Le colombe e lo sparviero

Multi se committunt viro improbo et auxilia requirunt, sed exitium inveniunt. Columbae saepe milvum vitabant et citis pinnis milvi ferociam repellebant. Milvus autem ad fallaciam consilium vertebat et inermas columbas acuto dolo fallebat: «Columbae, sollicitum aevum ducitis; sed milvum columbarum dominum creabitis et ab iniuria tutae eritis». Columbae credulae imperium milvo tradunt. Milvus regnum obtinebat, […]

L'aquila e la volpe

Magni debent parvos metuére; nam vindicta mansuetae patet sollertiae. Vulpinos catulos aquila deprehendebat et in nidum ponebat suis pullis escam. Aquilam vulpecula sic orabat: «Mihi, miserae, maestitiam importas, si meos catulos prehendis». Aquila vulpeculae verba contemnebat et tuta in suo nido manebat. Vulpecula ab ara deprehendebat fervidam taedam totumque flammis nidum incendebat. Aquila periculo suos […]

La casa di Socrate

Vulgatum verbum amicitiae sed rara est fiducia. Parvum domicilium fundabat Socrates; vir ex populo sic philosopho dicit: «Quaeso, tam magnus philosophus tam angustum domicilium habebit?» Socrates respondet: «Laetus ero, si veris amicis domicilium implebo!»

La volpe e il corvo

Multi laudantur verbis subdolis, sed fere dant poenas ignominiosa paenitentia. Olim de fenestra corvus caseum subducebat et manducabat in celsa pino; vulpecula corvum videt, deinde sic dicit: «O corve, quanta pinnarum est magnificentia! Quantum decorum alis geris! Malum, corve, verba non dicis!» At corvus etiam verba dicére optat et buccam aperit; itaque caseum emittit; celeriter […]

La cornacchia che voleva essere pavone

Viri saepe alienis bonis contenti vivunt neque sua fortuna vitam degunt; Aesopus huius vitii exemplum prodit. Olim propter vanam superbiam graculus pinnas pavoninas colligebat et suas alas exornabat. Deinde amicos suos contemnebat et cum pavonum turma coniungebatur. Pavones autem graculo protervo pinnas evellunt fugantque rostris. Saucius graculus maestusque ad suum popolum reveniebat, sed repellebatur et […]

Esopo e Fedro, autori di favole

Aesopus, Graecus poeta, fabularum materiam reperit; Phaedrus, Latinus poeta, forsitan Augusti servus, fabularum Graecarum materiam versibus senariis polit. Phaedri fabularum libellus delectamenta praebet et vitam provido consilio monet. Multi Aesopi Phaedrique fabulas reprehendunt; nam in fabulis pini, myrti olivaeque multa dicunt, non tantum ferae, sicut agni, tauri, lupi, simiae, vulpeculae, aquilae. Sed poetae in fictis […]