Pro Milone di Marco Tullio Cicerone

Paragrafo 88

Obstabat eius cogitationibus nemo praeter Milonem. Illum ipsum qui obstare poterat novo reditu in gratiam quasi devinctum arbitrabatur: Caesaris potentiam suam esse dicebat: bonorum animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat. Hic di immortales ut supra dixi mentem illi perdito ac furioso dederunt ut huic faceret insidias. Aliter perire pestis illa non potuit: numquam […]

Paragrafo 104

O di immortales! fortem et a vobis iudices conservandum virum! ‘Minime minime’ inquit. ‘Immo vero poenas ille debitas luerit: nos subeamus si ita necesse est non debitas.’ Hicine vir patriae natus usquam nisi in patria morietur? aut si forte pro patria? Huius vos animi monumenta retinebitis corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? Hunc sua […]

Paragrafo 16

Iam illud ipse dicet profecto, quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit an tempori. Domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator, atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri, fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est. Nihil de eius morte populus consultus, nulla quaestio decreta a senatu est. Quantum luctum […]

Paragrafo 9

Quod si duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo diurnum autem si se telo defenderet interfici impune voluerunt quis est qui quoquo modo quis interfectus sit puniendum putet cum videat aliquando gladium nobis ad hominem occidendum ab ipsis porrigi legibus? Atqui si tempus est ullum iure hominis necandi quae multa sunt certe illud est non modo […]

Paragrafo 25

Occurrebat ei mancam ac debilem praeturam futuram suam consule Milone: eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri videbat. Contulit se ad eius competitores sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret tota ut comitia suis ut dictitabat umeris sustineret. Convocabat tribus se interponebat Collinam novam dilectu perditissimorum civium conscribebat. Quanto ille […]

Paragrafo 41

Quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta ruisset gladios destringendos lapides iaciendos curavisset; dein subito voltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim vos et omnes boni vota faceretis ut Miloni uti virtute sua liberet. Quem igitur cum omnium gratia noluit hunc voluit cum aliquorum querella? quem iure quem loco quem tempore quem […]

Paragrafo 57

Cur igitur eos manu misit? Metuebat scilicet ne indicaretur ne dolorem perferre non possent ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri. Quid opus est tortore? quid quaeris? Occideritne? occidit. Iure an iniuria? nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quaestio est iuris in iudicio. Quod igitur in causa […]

Paragrafo 73

eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit–eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui civem quem senatus quem populus Romanus quem omnes gentes urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant servorum armis exterminavit; eum qui regna dedit ademit orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; […]

Paragrafo 89

An consules in praetore coercendo fortes fuissent? Primum Milone occiso habuisset suos consules: deinde quis in eo praetore consul fortis esset per quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse meminisset? Oppressisset omnia possideret teneret: lege nova [quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis] servos nostros libertos suos fecisset: postremo nisi eum di immortales […]

Paragrafo 105

O terram illam beatam quae hunc virum exceperit: hanc ingratam si eiecerit; miseram si amiserit! Sed finis sit: neque enim prae lacrimis iam loqui possum et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque iudices ut in sententiis ferendis quod sentietis id audeatis. Vestram virtutem iustitiam fidem mihi credite is maxime probabit qui in iudicibus […]