Pro Milone di Marco Tullio Cicerone

Paragrafo 43

Hunc igitur diem campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? Quam hoc non credibile in hoc! quam idem in Clodio non dubitandum cum se ille interfecto Milone regnaturum putaret! Quid? (quod caput est [audaciae] iudices) quis ignorat maximam inlecebram […]

Paragrafo 59

Sed quaestiones urgent Milonem quae sunt habitae nunc in atrio Libertatis. Quibusnam de servis? rogas? de P. Clodi. Quis eos postulavit? Appius. Quis produxit? Appius. Unde? ab Appio. Di boni! quid potest agi severius? [De servis nulla lege quaestio est in dominum nisi de incestu ut fuit in Clodium.] Proxime deos accessit Clodius propius quam […]

Paragrafo 75

qui huic T. Furfanio–cui viro di immortales! quid enim ego de muliercula Scantia quid de adulescente P. Apinio dicam? quorum utrique mortem est minitatus nisi sibi hortorum possessione cessissent–sed ausum esse Furfanio dicere si sibi pecuniam quantam poposcerat non dedisset mortuum se in domum eius inlaturum qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; qui Appium […]

Paragrafo 91

Et sunt qui de via Appia querantur taceant de curia! et qui ab eo spirante forum putent potuisse defendi cuius non restiterit cadaveri curia! Excitate excitate ipsum si potestis a mortuis. Frangetis impetum vivi cuius vix sustinetis furias insepulti? Nisi vero sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam cucurrerunt cum falcibus ad Castoris cum gladiis […]

Paragrafo 41

Quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta ruisset, gladios destringendos, lapides iaciendos curavisset; dein subito, voltu Milonis perterritus, fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis, ut Miloni uti virtute sua liberet. Quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querella? quem iure, quem loco, quem tempore, quem […]

Paragrafo 12

Sequitur illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur caedem in qua P. Clodius occisus est senatum iudicasse contra rem publicam esse factam. Illam vero senatus non sententiis suis solum sed etiam studiis comprobavit. Quotiens enim est illa causa a nobis acta in senatu! quibus adsensionibus universi ordinis quam nec tacitis nec occultis! Quando enim frequentissimo […]

Paragrafo 28

Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus domum venit; calceos et vestimenta mutavit; paulisper dum se uxor (ut fit) comparat commoratus est; dein profectus id temporis cum iam Clodius si quidem eo die Romani venturus erat redire potuisset. Ob viam fit ei Clodius expeditus in equo nulla raeda nullis impedimentis; […]

Paragrafo 44

Sed quid ego argumentor? quid plura disputo? Te Q. Petili appello optimum et fortissimum civem: te M. Cato testor quos mihi divina quaedam sors dedit iudices. Vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse et audistis vivo Clodio periturum Milonem triduo. Post diem tertium gesta res est quam dixerat. Cum ille non dubitarit aperire quid […]

Paragrafo 60

Age vero quae erat aut qualis quaestio? ‘Heus tu Rufio’ (verbi causa) ‘cave sis mentiaris. Clodius insidias fecit Miloni ?’ ‘Fecit:’ ‘certa crux.’ ‘Nullas fecit:’ ‘sperata libertas.’ Quid hac quaestione certius? Subito abrepti in quaestionem tamen separantur a ceteris et in arcas coniciuntur ne quis cum eis conloqui possit. Hi centum dies penes accusatorem cum […]

Paragrafo 76

Quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur etsi aequabiliter in rem publicam in privatos in longinquos in propinquos in alienos in suos inruebat; sed nescio quo modo iam usu obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia. Quae vero aderant iam et impendebant quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? Imperium ille si nactus esset–omitto socios exteras […]